Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

52

*

lam via videtur munita esse, qua ad dochmii naturam certius cognoscendam pergamus. quem quidem nihil aliud iudicamus esse quam monometrum paeonicum cum anacrusi iambica. sed ea disputatio cum accuratius instituenda rationesque altius paulo sint repetendae, nunc quidem, quae eo pertinent, omnia tractare longum est. quare in praesentia hanc quaestionum nostrarum partem in medio relinquimus ac commodius alio tempore ab integro institui atque ad finem perduci posse speramus. ¹)

¹) haec scripta erant, cum in manus venit altera editio libri identidem supra laudati: Metrik der Griechen

und Römer von W. Christ. cognovi autem virum doctissimum in metris carminis Olympii alterius constituendis

eam, quam ante protulerat, sententiam aliqua ex parte mutavisse. nam nec iam qubitavit v. 3 Toro errd- 61ονꝙ inducere nec numerum antibacchiacum nisi in ultimo versu strophae retinuit:

=S=SS=S

Qυ.

quin etiam epodi versum sextum generi sescuplici attribuit, cum sic eius metrum descripsit:=l. apparet autem ex iis, quae supra de hoc carmine disputavimus, nos in ceteris quidem rebus ei assentiri, in his duobus autem versibus metiendis sententiae eius non accedere.