Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

49

licebit, quamvis impugnata sit a quibusdam eius viri ratio, qui primus syncopae, quam dicunt. legem aut in lucem protulit aut certe rationis ac doctrinae subsidiis firmavit eaque ad expe- diendam multorum metrorum perplexam et involutam varietatem felicissime usus est. qui si forte, ut fit, ingenio fisus latius vagari se passus sit, quam viris doctis probari posse re accuratius examinata videtur, certe ignoscendum, quod vitari vix poterat; at decedere de ea ratione nemini iam sine summo metrorum explicandorum damno licebit. igitur id quidem certum, tales versus per se non minus bene haec metra recipere:O eee eto ut difficillima saepe quaestio existat, quod quoque loco metrum sit praeferendum. at vero quo magis res obscura et contorta est, eo cautius in ea versari, eo magis ratione ac via eam persequi decet. itaque non modo omnis carminum metrica forma ac quasi character spectandus. non modo usitata metra metrorumque consociationes quaerenda, inusitata, quoad fieri potest, vitanda, sed ea vel inprimis lex tenenda est et observanda, quam supra iam laudatam in numerorum natura indaganda et explananda Seidlerus olim se sibi scripsisse indicavit,ut summam, quam fieri posset, numerorum aequalitatem simplicitatemque nancisceretur. ¹) quae si ad generis hemiolii duplicisque fines constituendos conferimus, versus formae eius, quam supra descripsimus, ubi in paeonicis vel strophis vel periodis legimus, paeones sive creticos, ubi in trochaicis aut iambicis, trochaeos aut iambos, nisi certae rationes obstabunt, iudicabimus. attamen si verum quaerimus, prorsus alius est comicorum, alius tragicorum usus. nam apud illos quidem totiens ordines haud dubie paeonicos cum trochaicis consociatos videmus, ut hanc usitatissimam coniunctionem etiam locis iis, quibus nulli alii praeter creticos pedes occurrant, statui nihil habeat offensionis. quamquam ne apud comicos quidem tales versus frequentes. at tragi- corum usus quantum ab ea ratione discrepat! excipias eos versus, qui cum dochmiis coniuncti sunt: aut nullos aut paene nullos reperias creticos cum trochaeis aut iambis ita copulatos, ut omnis dubitatio sit sublata., ubicunque inveniuntur, semper fere ita sunt formati, ut duplex genus minime exclusum esse videatur. quod bene sentiens argute quidem Christius, ubi de ver- sibus ex paeonibus et trochaeis compositis disserit: ²)Am wenigsten, inquit,gingen die bestand- teile eines solchen drirνο αυοαοαοq maus einander, wenn beide fülse diejenige gestalt annahmen, die sie am meisten gegenseitig näherte, wenn mit anderen worten die trochäen rein gebaut waren und die zweite länge der kretiker keine auflösung erlitt. diese art der verbindung war auch bei den griechischen dichtern die üblichste, aber schon Aristophanes verband auch schwer gebaute trochäische dipodien mit leichten päonen. aulserdem lag es in der natur des rhythmus be- gründet, daſs in der regel die beschwingten päonen vorangingen und die stätigeren trochäen den abschluſs pildeten. at enim si eos versus solos spectamus, qui haud dubie ex ordinibus trochaicis et paeonicis compositi sunt, neque in trochaicis partibus syllabam irrationalem videmus vitatam, neque in paeonicis creticos praeponderantes, neque paeones plerumque trochaeis anteeuntes. quae omnia iis ipsis, quae supra de paeonum usu Aristophaneo contulimus, satis demonstrata esse arbitramur. nam apud tragicos, id quod modo diximus, eiusmodi versus, unde certum argumentum repeti possit, aut nulli aut paene nulli existunt. itaque cum ab iis tantum versibus, quorum natura clare perspecta sit, leges ac regulas repetere deceat, sic potius iudicamus statuen- dum esse, in paeonicis partibus versuum mixtorum et paeones et creticos admitti eadem ratione,

¹) de versibus dochmiacis tragicorum Graecorum I. pag. 111. cf. etiam quae pag. 8 sqd. de ea re exposuit.

2) Metrik pag. 435.