48
coniuncti sunt, ut Vesp. 463— 470, Pac. 346— 360= 582— 600, 385— 399, Lys. 658— 670
682— 695.— est quoque, ut dimetro vel trimetro paeonico aut systemata trochaica aut strophae ex paeonibus trochaeisque compositae claudantur, ut Lys. 797— 804= 821— 828, 670= 695, 796= 820, Pac. 360= 600, 399, cett.— nec vero illud praetermittendum in-
terdum singulos in mediis trochaeis versus paeonicos maximeque dimetros inveniri, velut Vesp. 339= 370, 1061= 1092. denique id quoque huc referendum, quod nonnunquam singuli versus ex mixtis paeonibus et trochaeis constantes strophis paeonicis inseruntur, ut Pac. 385, 388.
Anapaesticos vero ordines— rarius eos quidem multo— cum tetrametris plerumque paeonicis videmus coniunctos, qui aut antecedunt anapaesticis, ut Lys. 476— 483= 541— 548, aut intermiscentur, ut Av. 1058— 1087= 1088-1117, Ach. 285= 336. semel trimeter paeonicus anapaestis consociatus Av. 1069= 1099. iam vero de ceterorum generum versibus, qui ab Aristophane cum paeonicis coniuncti sunt, ea fere existimamus sufficere, quae paulo ante exposuimus, cum singulos alienorum generum ordines et versus enumeraremus. unum addatur vv. Ach. 284— 301= 335— 346 trochaeos paeones anapaestos, Av. 327— 335= 343—351 trochaeos iambos paeones anapaestos, Eq. 322— 334= 397— 408 paeones trochaeos dactylos iambos, Av. 243— 249 paeones et logaoedos copulatos legi. ceterum iam supra praefati sumus, ordines paeonicos eos, qui cum dochmiis essent coniuncti, hic consulto praetermitti, ut qui alio loco commodius et accuratius exponi posse viderentur.
Numerorum igitur transitus, quas uesraßold Graeci appellant, apud comicos quoque poetas angustis sane finibus circumscripti. qui, si singulorum versuum formas respicias, ita tantummodo usu veniunt, ut a trochaeis ad paeones ac contrarie a paeonibus ad trochaeos transeatur. quo transitu poetas Graecos usos esse nequiquam denegabitur, quem veteres ipsos metricos quasi legitimum ac licitum agnovisse supra est expositum. quod si ad totarum stro- pharum compositionem animum intendas, quamquam derasol* multo eam quidem latius patere certum est, tamen si eos, quos modo appellavimus, trochaeos excipias, paucissimis in car- minibus in iisque ipsis haud ita saepe repetitam invenias.
Atque ut ethos quoque, quod dicunt, previter tangamus, paeones, qua sunt indole ac natura, comoediam quasi sedem propriam ac domicilium sibi vindicare nihil mirum. gravitatem quidem et constantiam in talibus versibus nemo requirat; at levibus et insolentibus cordacis comici motibus nihil erat aptius aut accommodatius. huc et illud pertinet, quod tam diverse a lyri- corum ratione comici poetae paeonicos et ordines et versus et strophas finxerunt. concitatio autem et volubilitas numeri cum ubique perspicua, tum vel maxime coniunctis et oppositis trochaeis leviter ac velociter et ipsis incedentibus cognoscitur.
W. zrevius puto transigi posse versus paeonicos eos, qui in tragicorum poetarum reliquiis leguntur, non quo tam raro in iis occurrant, sed quia multo maior eorum pars cum dochmiis est coniuncta, quos alio loco tractare in animo est. qui vero reliqui sunt versus, ii adeo sunt pauci, ut longiore disquisitione hoc quidem loco egere non videantur. quamquam magnopere is numerus accresceret, si etiam versus talis metri:-O--SC= S=S=S= vel talis:—— similesque nullo discrimine facto generi sescuplici attribuendos esse censeremus. quod uon iam


