47
—S=S=SO=— S-—); aut, id quod multo rarius usu venit, sequuntur, ut Iys. 616= 638:—-G==S= S=SSS= quem eundem versum etiam Ran. 1358 invenies: —S——ers—S—— S ²) eodem loco(v. 1359) etiam tripodiam trochaicam dimetro paeonico subiectam habes: oS—— S—— S— e=— at v. Vesp. 411— 412 totum generi paeonico attribuendum existimavimus:— C,— SCos—e.
Age nunc ea quoque percurramus carmina, quae totos diversi numeri versus paeonicis coniunctos contineant. quorum carminum longe frequentissima ea, quae ex paeonicis et trochaicis versibus composita sunt, quae iam supra ceteris omnibus carminibus, sive simplicis numeri paeonici sint, sive admixtos alienos numeros habeant, multitudine anteire diximus. ac primum quidem de tetrametro paeonico cum trochaico alternante supra dictum demonstratumque est uni choro ad depingendum maiorem animorum motum et concitationem paeones tribui. qualia sunt, quae Ach. 284— 301= 335— 346, Vesp. 428, 429, 475— 487 leguntur. semel tali chori et actoris altercationi quasi prooemium quoddam tetrameter trochaicus cum paeonico prae- missus est: Ach. 280— 283.— deinde tetrametrum trochaicum eo munere fungi videmus, ut carmina paeonica quasi claudat et ad sedatiores modos traducat. sic tetrametros paeonicos zarâ Grizon repetitos singuli tetrametri trochaici sequuntur Ach. 987= 999, Vesp. 1283= 1293;
sic stropham paeonicam duo tetrametri Eq. 312 sq.= 389 sq.— contraria fere ratio eius carminis est, quod in Acharn. vv. 204— 218= 219— 233 legitur, cum strophae duo tetrametri trochaici antecedant atque quasi praeludant.— saepenumero autem systemata i. e. 1πισ GQRĩάα
trochaica cum paeonicis plerumque similiter formatis coniuncta sunt. sic complura systemata paeonica trochaico clauduntur Pac. 1127— 1158= 1159— 1190, et aequaliter paene compesitum est carmen, quod legitur Eq. vv. 616— 623= 683— 690, nisi quod systema paeonicum unum trochaico ter- minatum totique strophae tetrameter trochaicus procatalectus praemissus est. paulo diversa est ratio Vesp. vv. 403— 414; plura systemata trochaica— nam tetrameter catalecticus nihil fere aliud quam minimi ambitus systema— pars paeonica sequitur tamquam copula quadam dimetro trochaico acatalecto adnexa., eodem fere modo in Lys. 614— 625= 636—647 trochaici tetra- metri, dimeter, monometer cum paeonicis tetrametris et dimetris stropham efficiunt ita, ut ordi- nibus varie magis permixtis numerus saepius a trochaeis ad paeones transeat ac redeat. car- minis vero eius, quod Lys. 1043— 1058 cett. legitur, primum systema trochaicum duobus tetra- metris paeonicis clauditur, alterum a tetrametro cretico orditur, ut hic quidem genus sescuplex mediis trochaeis interpositum sit.— augetur varietas, si singuli versus aut anacrusi aut exitu catalectico aut syncope distinguuntur. velut est in Lys. vv. 781— 796= 805— 820, ubi paeonica stropha a tetrametro trochaico orsa trimetro et dimetro trochaico trimetroque paeonico clauditur. ³) — non raro hexametri paeonici sive terni dimetri cum trochaicis versibus, maxime tetrametris,
¹) hunc versum invenisse etiam in Vespis 1060= 1091 Bergkius sese putabat. nam codicum scriptura cum haec sit: a⁴μμονιέμνάν£Qοοσςα‿έμ‿ς τdra 1¹1 Sεςσεέν⁴α malebat ille: a‿eιμμο εμ‿έν νοωοςᷣ‿έr drra ε Ʒέν
zsvaõ=SSSSe at nihil mutandum. 2) eadem fere ratione genus duplex et sesquialterum mixtum videmus Vesp. 1062: -—U=— es-8V½——.
sed cum versus antistrophae(1093) tetrameter trochaicus sit, verba strophae corrupta potius sunt existimanda. sed Bergkius, ut lectionem codicum in stropha tueatur, in antistropha zele pro àεe ponit; unde hic versus
existit:- O, G S.
3) de singulorum versuum metris supra copiosius dictum est.


