46
Paris vero generis cum paeonibus haud ita raro anapaestici ordines coniunguntur. quos, ut ad paeonum mobilitatem quam proxime accedant, spondeum vitare ac potius arsi quoque soluta proceleusmaticum admittere, nihil sane est, quod miremur. cuius rei clarissimum exem- plum carmen nobis illud praebet, quod in Lysistr. vv. 476— 483= 541— 548 legitur. paeonicam partem monometri et dimetri anapaestici alternantes sequuntur, in quibus spondeo excluso arses tam crebro solutae sunt, ut dimeter alter vel totus ex proceleusmaticis constet. qui anapaesti transitum faciunt ad tetrametros subsequentes. ¹1)— Alterum est genus versuum anapaesticorum, qui in Avibus inde a v. 1058 leguntur. pedes ad unum omnes spondei sunt novemque dimetrorum paroemiaci quinque. de quo genere cum satis copiose in libris de omni re metrica conscriptis expositum sit, hoc loco id unum videtur monendum esse iocose illo carmine a poeta anapaestis graviter et quasi sollemni pompa incedentibus leves mobilesque paeones opponi, quorum propria indoles cretico pede paene excluso etiam magis eluceat. ²) simillima vero est ratio versuum eiusdem fabulae 331— 335= 347— 351 ³), quamquam hic quidem duo strophae versus ab ana- paesto ordiuntur:
——————— =————— — ꝗ⏑ ᷣ— ꝗ⏑ᷣ ‿— O ½— ⏑‿ — ⏑=U—— O G— ꝗ— — O EE— O— conferre etiam liceat Av. vv. 255— 257.— ceterum pentapodia quoque legitur in Ach. 285= 336.
De dactylico autem numero idem fere dicendum, quod de logaoedico, non eum vere cum paconico copulari, sed tantummodo, idque ipsum perraro, aliis numeris intermixtum iisdem quibus paeonicum carminibus contineri; velut Eq. vv. 328 sq.= 402 sd. tetrapodiae duae acatalectae octametrum efficientes reperiuntur. etiam minus paene commemorandae quattuor tetrapodiae, quae in Avibus 250— 254 ⁴), aut tripodiae, quae paulo ante in eodem carmine leguntur, ut quae cum paeonibus minime cohaereant. sed etiam his in versibus nisi ultimo loco spondeus admissus non est.
Restat, ut artem ac rationem consideremus, qua in coniungendis paconicis alienisque mumeris Aristophanes usus sit. ac plurima quidem ex iis ipsis, quae supra de singulis car- minibus disseruimus, intelligi arbitramur; itaque pauca hoc loco addenda. atque ut ab iis exordiamur, quos mixtos versus diximus, generis eius, quod usitatissimum apud lyricos esse cognovimus, versuum dico ex ordinibus logaoedicis paconicisque compositorum, apud comicos exempla nulla puto exstare. nec omnino ullius numeri ordines talem cum paconicis coniunc- tionem videntur inire praeter unos trochaicos, qui et ipsi Aristotele teste zoœο‿ανπα˙εοο—ñ at hi non raro. mixti autem ex trochaeis paeonibusque versus tantum non omnes tetrametri ex sin- gulis trochaicis paeonicisque dimetris compositi. igitur aut praecedunt trochaei, ut illo versu, quem in Lysistr. 1014— 1035 vicies bis zœza rizoy repetitum legimus: 0S—— S— S— eds— x, cuius aequales, nisi quod pro paeone creticus intercedit, Lys. 670= 695, Pac. vV. 385 et 388: 1) v. 546 cum Hermanno scribendum puto: ενι σ˙ςσοσ—ς, rε ϑι 70 6% 6.
2) v. 1060 pro c ναs Bentleius ev aic. 3) de versibus,strophae vide, quae supra adnotata sunt. 4) v. 254 pro tradito dνυρσοιαοσιμν ⁶. Dindorfius recte videtur scripsisse 4σοσσοέ.


