45
huc referendi, cum ei carmini ceteroquin trochaico unus tantummodo dimeter paeonicus insertus sit.— dimeter autem trochaicus cum paeonibus tam frequenter copulatus est, ut exempla afferri non oporteat. previter moneatur et acatalectum eum crebro nec raro catalecticum inveniri, saepissime autem systemata trochaica paeonicae parti strophae aut praemitti(ut Lys. 1043 cett.) aut, id quod saepius evenit, subici(ut ibidem, Eq. 616= 683, cett.). quae systemata cum plerumque singulis dimetris catalecticis claudantur, sunt quoque, quae binis(ut Pac. 1138 sd. = 1170 sq.). plures dimetri catalectici leguntur in Lys. vv. 797— 804= 821— 828, dimetro paeonico clausi. raro tali systemati monometri interiecti, ut Lys. 1053= 1068= 1199 = 1212; 1057= 1071= 1202= 1215. etiam Lys. 624= 646 dimeter cum monometro, non trimeter statuendus videtur. tripodiae acatalectae exemplum invenies Ran. 1358; at Eq. versum 616= 683 aliter iudicavimus metiendum esse. spondeum irrationalem locis paribus ubique fere ordines trochaici admittunt, ut non recedere videantur a ceterorum trochaeorum usu. immo tantum abest, ut plerumque, id quod suspicetur fortasse quispiam, spondeus ille excludatur, ut non paucis in versibus atque carminibus epitriti secundi haud dubie praeponderent. ac tetrametri quidem afferantur exempla haec: Vesp. 1283= 1291, quo versu tetrametri paeonici zrà risoν repetiti terminantur; Eq. 311 sqd.= 388 sqd., ubi stropham paeonicam tetrametri trochaici clau- dunt; Pac. 346— 360= 582— 600, ubi pluribus locis paeonibus inserti. ubique tetrametri ex qua- ternis epitritis constantes reperiuntur. idem fere de dimetris sive versus mixtos cum paeonibus sive systemata efficientibus sive alia ratione adhibitis deque ceteris ordinibus trochaicis statuendum. exempla sufficiant haec: Pac. 385, 388, Lys. 1014— 1035;— Pac. 1136—1139, Lys. 797— 804= 821— 828, 1043— 1058 cett.— solvuntur arses eodem fere modo ac solet fieri in ceteris trochaeis; id unum tamen notetur, videri in iis ordinibus, qui cum paeonibus versibus mixtis coniuncti sunt, solutionem ab Aristophane vitari. versus pluribus arsibus solutis raro leguntur, ut Av. 328= 344.
Multo rarius iambici ordines cum paeonibus coniuncti sunt. monometri, qui metrica forma a cretico anacrusi aucto nihil differt, exemplum legi puto Av. 327= 343; sed eum versum cum paeonibus sub finem strophae sequentibus vix cohaerere supra iam indicatum est. similiter a paeonibus longiore intervallo separatum dimetrum catalecticum G— S— S— SDO) reperimus EqF. 331= 405; praeterea autem in mediis paeonibus Pac. 353= 591. dimetros procatalectos cum
S— 8S88 2=—
pluribus solutionibus et anacrusi anapaestica Av. vv. 329 sq.= 344 sq. iudico: ee
plures similis metri ordines ex eo carmine, quod legitur Av. 227— 262, afferri possunt, velut tripodia v. 243( æC dnee—, trimeter procatalectus v. 242 GCO GSWSees=ern. alii, Sed hos cum minus arte cum paeonibus cohaerere, tum alio loco commodius tractari arbitramur.
Logaoedici ordines. usitatissimi paeonum apud Pindarum comites, apud Aristophanem cum iis nusquam fere copulati leguntur; quam si quo loco coniunctionem fieri arbitreris, logaoe- dicos non tam coniunctos cum ipsis paeonibus reperias, quam aliis numeris ab iis separatos et inclusos. velut Pac. v. 396 tetrapodia logaoedica procatalecta duobus dimetris trochaicis inserta. quod et ipsum nisi perraro non factum. una videtur excipienda esse tetrapodia logaoedica catalectica Av. 248 systemati paeonico interposita. ¹)
¹) quorum versuum metra haec:
— ũU——£———— 9O— ——— 8 9———— CSUS—— O 8V— S=g—
——— 88——
————
6*


