Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

44

diximus, Lys. 787= 811, Pac. 463= 490; fortasse etiam trimeter catalecticus Av. 906. at tetrametri catalectici ab anacrusi incipientis exempla desunt. zæzaligsece autem forma solita ea est, quam z0owærdàEw appellare eo possumus, quod Zoörq oανναρνρ et§1. ννμαρmut in trochaeis procatalectis numerus expletur:= inveniuntur autem dimetri et tetrametri: Pac. 463= 490, Av. 905, Lys. 787 790= 811 814, 783= 807; Av. 247, Lys. 792= 815. qubitationem movet πννεα monosyllaba, quae ꝛoον dωνσ silentium trium morarum adicit: ; nam in Avibus v. 906 trimeter quidem catalecticus videtur esse, alterum vero eius exem- plum nullum video. syncope, quam dicunt, nisi in primo versuum pede non reperitur, neque aliter nisi ita, ut tres primae pedis morae 7 ν mοιαννφρ contineantur eodem modo atque in versibus procatalectis: hic est spondeus ille, cuius supra saepius mentio facta est, quem haud ita raro et paeonicis et trochaicis ordinibus praemissum videmus. reperitur in paeonicis ordinibus et quidem trimetris et tetrametris his locis: Vesp. 413, 414 ¹), Ran. 1356; yS. 784 sq.= 808 sq. Toνos zerrdonuos nusquam legitur.

Responsionis leges breviter dicemus accuratissime ab Xristophane quidem observatas esse nec, si paeonem primum et creticum excipias, ullam pedum aut syllabarum commutationem saepius inveniri. quin et illa ipsa paeonis primi et cretici responsio tantummodo in Achar- nensibus atque adeo in uno eius fabulae carmine frequentior est, quod vv. 284 sqq. legitur. praeterea autem rarissime hi pedes inter sese commutati sunt, ut Ach. 218= 233. Eq. autem ver- suum 303= 382 rationem dubiam esse supra in adnotatione critica expositum est. quartum paeonem, cum omnino sit rarus, rarissime consentaneum est aut cretico aut primo paeoni respon- dere. inspicias Av. 1065= 1095, Ach. 301= 346, Vesp. 339= 370 et quae supra de iis locis adnotavimus. idem vero de trochaica paeonis forma(e dicendum, quam primo paeoni respondere bis supra statuimus: Lys. 787 811, 788= 812. contra versum 785 emendationis indigere iudicavimus, neque magis eam responsionem nobis probari Eq. 303= 382 aut 324= 398 supra indicatum. dubitavimus de Pac. v. 351= 589. paulo saepius, si paucitatem versuum respicias, in anacrusi syllaba longa brevi mutata est, ut Pac. 1128= 1160, 1129= 1161, Lys. 476= 541, 788= 812, 1047 cett.= 1208.

Iam si alieni numeri ordines consideramus, qui cum paeonibus coniunguntur, ceteros omnes longe anteeunt multitudine trochaici. quae tam frequens apud Aristophanem coniunctio est. vix ut pauca, quae trochaeis omnino careant, carmina paeonica inveniantur. versuum trochai- corum autem creberrimi tetrametri et dimetri. ac tetrametri quidem tantum non omnes cata- lectici; nam acatalectos omnino nullos inveniri non recte quis affirmaverit. quorum exempla legi videntur Vesp. 463, 473. nonnunquam idem versus a spondeo illo sex morarum(C) ²), de quo supra diximus, incipiens reperitur, ut Lys. 659= 683, 667= 693, 781= 805. etiam tetrametri procatalecti exemplum reperies Eq. 616= 683. spondeum autem illum etiam ab initio trimetri acatalecti positum duobus locis legimus, Lys. 658= 682 et 793= 817. ceterum tales trimetri ex monometro et dimetro, tetrametri ex monometro et dimetro et altero monometro compositi videntur. trimetri procatalecti exemplum puto exstare Av. 328= 344, quamquam hic quidem versus ita a paeonicis stropham claudentibus est separatus, vix ut recte eos coniunctos esse dicamus. nec magis ii, qui in carmine, quod legitur Vesp. 1060 sdq., reperiuntur, trimetri acatalecti

1) prioris versus scriptura dubia. Bergkii vero emendationem 6Grνα τωνςι 2νν eispéget nobis quidem perplacere, iam supra indicavimus. ) quem etiam apud tragicos ordinibus trochaicis saepe praemissum esse res sane est notissima.