Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

43

Ordinum omnium frequentissimus est dimeter, qui, qua est brevitate, apud comicos quidem versum per se aut nunquam aut paene nunquam efficit. at saepissime bis vel ter repetitus tetrametros hexametrosque facit; saepe cum dimetro trochaico compositus mixtum versum gignit; non raro paeonicis, trochaicis, mixtis versibus quasi pedisequus adhaerescit. cuius rei exempla Ed. 616 sd.= 683 sd., Av. 333 sdd., 349 sqd., Vesp. 1060 sq.= 1091 sq., Lys. 614 sq.

= 636 sd., fortasse etiam Vesp. 338 sq.= 369 sq. ¹) praeterea nonnunquam paeonicae trochaicae mixtaeque strophae singulis dimetris creticis clauduntur. velut LVys. 625= 647, 670= 695, 804= 828. simili munere Ran. 1361 dimeter huius formae fungitur:

paulo rarior videtur tetrameter esse. qui quamquam versum plerumque proprium efficit, tamen non raro octametros ex binis atque adeo longiores ex pluribus tetrametris periodos oriri videmus. hic unus ex omnibus versibus paeonicis zorà drizo repeti dici potest(ut Vesp. 1275 sdqq.); nam dimetri ubi saepius repetiti sunt, particulas tantum vel periodos stropharum singulas occu- pant eoque modo sunt copulati, ut hiatu syllabaque ancipiti nisi in ultimo non admissis tetra- metri aut hexametri existant. sed ipsorum tetrametrorum qui singulis ordinibus, qui binis dimetris constent, saepe in dubio relinquendum est. nam caesura quidem post alterum tetrametri pedem paene totiens neglecta quam observata est nec hinc certi argumenti quidquam videtur repeti posse. tamen iure Christius ²) id quidem statuerit, tetrametros huius formae:

U= 2 ½ ũᷣ

ex binis colis constare idque ipsa syllabarum forma satis indicari, praesertim si caesura

accedat. similiter fere ac dimeter trimeter quoque paeonicis strophis claudendis saepe idoneus est. testimonio sunt Ach. 675= 702; Pac. 360= 600; 399; Lys. 796= 820. quibus omnibus locis constanter sic eum formatum videmus: SSS=e 2. rarius in mediis strophis repe- ritur, ut Av. 1069= 1099(OOC COCG CO9, Ran. 1360( C O). singularis

quaedam est ratio trimetri, quem legimus Vesp. 165 trochaicis versibus(Rnetr et tetrametro) interpositum, nisi forte in eo versu post 169ox trium syllabarum lacuna(0o est statuenda. maximus ordo generis sescuplicis cumέ̈eυνκνο meνeruενοαoνννy sit, nihil est, quod penta- metrum, ut qui hunc modum non excedat, in duos ordines dirimere cogamur. quamquam hoc nunquam factum esse quis audeat contendere? sed tam raro eo versu poetae usi sunt, ut nisi in veterrima earum, quae ad nos venerunt, comoediarum, Acharnensibus, nusquam eum repperisse videar: v. 215= 229; 295= 342; 973= 988. hexametri plerique ex twernis dimetris compositi, ut Eq. 308 310= 387 sq.; Vesp. 468 470; Pac. 346 360 399; Lys. 664 sd.= 668 sq. interdum tamen dubitari potest, an tetrametrum et dimetrum statuere praestet, ut Ach. 212 sq.= 226 sq. 665 sq.= 692 sq. de octametris longioribusque periodis sufficiant, quae supra dicta sunt.

Sed in hac omni de ordinum usu disquisitione nulla adhuc ratio habita est eorum versuum, qui ab anacrusi incipiant, qui catalectici sint, qui syncopen habeant. quorum tam exiguus apud comicos numerus est, ut perbreviter transigi possint. et anacrusis quidem, quam nunquam apud scenicos bisyllabam videmus, plerumque longa est, ut tamen brevis non sit exclusa. videas Pac. 1128, 1161, Lys. 541, Ran. 1357 sq. reperiuntur autem anacrusi aucti dimetri, trimetri, tetra- metri acatalecti, ut Pac. 1128 1130= 11601162, Lys. 616= 638, Ran. 1356; Ran. 1357; Lys. 476= 541, 786= 810, 1047= 1062= 1191= 1208; dimetri procatalecti, quos

¹) de eo loco vide, quae supra adnotata. ²) Metrik pag. 432.