Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quod in Lysistr. 664 sq.= 698 sd. ab hexametro paeone clauso vel ad trochaicum numerum transiri videmus? nam dimetri quidem, qui in Pace 346 360= 582 600 et 385 399 leguntur, non magis videntur afferendi esse quam ii, quos modo nominavi, Lysistr. 664 sq.= 698 sq., cum non sit dubitandum, quin iis hexametri efficiantur. unis in iis carminibus, quae tetrametris zarâ drizo» repetitis constant, hanc legem restricte a poetis observatam videmus. quale illud est, quod legitur in Vespis 1275 1283= 1284 1291. ad haec igitur sola carmina lex illa ab Atilio prolata potest pertinere, quartum tetrametri paeonici pedem creticum esse oportere. in fine periodorum autem atque stropharum paeonem utique exclusum esse ita consentaneum est, vix ut verbis dicere opus sit. quin etiam proxvimus ab ultimo pes creticus plerumque, velut Acharn. 233, 283, 346, 675, 702 cett., nec nisi raro ea lex neglecta, ut Acharn. 218. iam si paeonum creticorumque in mediis versibus coniunctionem et usum respicimus, tria carminum genera existunt; sunt enim, in quibus paeones, sunt in quibus cretici¹) fere sint exclusi, sunt denique, in quibus vere coniunctos et copulatos pedes esse dixeris. primi generis exemplum Pac. 1127 1135= 1159 1167. quo referri etiam carmen potest, quod legitur in Avibus 410 415, nisi forte trochaeis totum constat; alterius generis exempla Vesp. 1275 1283= 1284 1291, Acharn. 971 987= 988 999, nisi quod huius carminis initio pauci admodum cretici inserti. plura sunt generis tertii. in quo quae totarum stropharum ratio intercedit, eandem etiam sin- gulorum versuum reperimus, ut aut toti ex paeonibus aut creticis constent aut duo pedum genera mixta contineant. velut in carmine, quod legitur in Acharn. vv. 208 sqq., haec metra coniuncta sunt:

V. 208 Sq. O O G. V. 217 8.- 8BSs= GS O8 Ss SOso 8 O OOU V. 211 8d. O= 8 Ss O O.

cuius rei exempla adeo sunt in promptu, ut nihil sit, quod colligamus. neque quomodo in sin- gulis versibus pedes varientur, enumerari oportet. sufficit adnotasse plerumque aut praecedere paeones aut creticis includi. commemorandi autem praecipue tetrametri et hexametri ex binis ternisve dimetris compositi hoc metro: Oe SC CGSS= Po= SO. exempla repe- ries Av. 1066= 1096, Lys. 478(= 542), 1045= 1060= 1191= 1206, Ach. 974 989, Eq. 308= 387. sunt etiam hexametri, qui ceteroquin eo quo diximus modo formati quarto loco paeonem habeant: G SS SS= DC=; quales sunt in Pace vv. 347= 583, 592, 386. saepius paeones praecedentes dipodia cretica clauduntur, velut Ach. 232, 290, 340, Vesp. 468, Av. 1070= 1100. ceterae pedum formae, ut indicavimus, rarissimae. quarti paeonis exempla Ach. 301, Av. 246, 904, 1065, Ran. 1359, 1361; orthii nulla. cautissime versandum est in statuendis ditrochaeis paconicis, quos diximus,(). nec fugit me, quam facile hac potissimum in re commentatores falli possint ac paene debeant. tamen cum hos quasi scopulos ingeniorum non deceat evitare, audebo hos ego ditrochaeos paeonico numero attribuere: Ach. 283, Eq. 619= 686, Vesp. 411, 465, Lys. 810, 811; fortasse etiam Thesmoph. 663. at vero huc a nobis non referri Eq. 303, Pac. 589, 590, Lys. 785 ex iis, quae supra de his locis disseruimus, satis perspicuum est. nec minus indicavimus epitritum secundum a paeonico numero nobis quidem alienum videri.

¹) ultimo loco utique excepto.