41
4
velut in Avibus vv. 327— 335= 343— 351 genus duplex par hemiolium misceri videmus. quam stropham sic puto metiendam esse.
O—— s LSUose e⁸½s OS—
— ᷑O—
σS Ve’s QS——
————— — VO S- GOD O- SOo DSD½Ss — SSS— SSS8S Oh S88S— S — SSS— 8
post initium iambicum et trochaicum versus tertius et quartus, iambici et ipsi quidem dimetri catalectici, sed bisyllaba anacrusi aucti, quasi transitum faciunt ad anapaestos, quos claudunt paeones. sunt autem versus anapaestici et paeonici ita comparati, ut simillima eorum sit ratio carminis eius, quod supra commemoratum in eadem fabula legitur vv. 1058— 1070= 1078— 1090. in anapaesticis enim omnes fere pedes spondei, exitus et versus sexti et praecedentium(3. 4) procatalecti(6— aut); in paeonicis autem creticus paene exclusus. ¹)— referendi huc- etiam versus Acharn. 284— 301= 335— 346 paeones, trochaeos, anapaestos continentes. de quibus supra copiosius dictum est.
Restat, ut de iis strophis dicatur, quae paeones cum dochmiis coniunctos habent. inveni- untur autem rarissime paeones soli cum dochmiis consociati, cum semper fere alii quoque numeri, maximeque trochaici adiungantur. sed ad eas strophas exponendas priusquam acceda- mus, e re videtur ipsorum versuum dochmiacorum naturam et formas accuratius considerare. quare in praesentia harum quidem stropharum consideratione supersedemus.
Et quoniam singula paeonicorum carminum apud comicos poetas genera adumbravimus, leges iam examinandae, ad quas poetae ea formaverint. quamquam permultas earum, quae huc pertinent, rerum in iis, quae supra disputavimus, vel obiter tactas vel accuratius expositas reperias, ut hoc loco quasi supplendi tantummodo et conferendi munere fungendum nobis esse videatur.
Pedum igitur formas si consideramus, nulli paene in tanta versuum paeonicorum multi- tudine praeter primos paeones creticosque reperiuntur. hi autem numero fere pares, usu et ratione diversi. nam primum quidem creticus tamquam legitimus ac solitus exitus versuum paeonicorum est, ut plerumque etiam eos, qui ceteris locis creticos videntur reicere, hoc pede ²) terminatos videas. ³) verum in omnibus nullo excepto versibus hoc fieri, id ne de tetrametro quidem dicere licet. nam ut in Acharn. vv. 217 sq.= 232 sq., 667 sq.= 694 sq., in Avibus vv. 333 sq.= 349 sq. octametri potius singuli continuato numero quam bini tetrametri sint statuendi, in Acharn. vv. 288 sqd.= 339 sqq., id quod strophae et antistrophae compa- ratio docet, itemque eiusdem fabulae vv. 299 sqq,= 344 sqq. duodecim metrorum periodum statuere cogimur. quid? quod in hexametris idem evenire in Pace v. 358 sq.= 598 sq.,
¹) de versibus paeonicis strophae vide, quae supra adnotata.
2) aut paeone quarto, ut in Avibus v. 1065.
3) duod dixi paeones primos et creticos numero fere pares esse, id ita velim acceptum, ut praetermisso hoc quasi legitimo versuum exitu longe sane paeones creticos superent.


