34
ut novem tetrametris zarà drizoy repetitis pentameter duobus hexametris interiectus praemittatur. clauditur autem ea stropha tetrametro trochaico.¹) similiter Acharn. 208— 215= 223— 230 duobus hexametris pentameter et octameter subiecti leguntur; praecedunt quattuor, sequuntur tres tetrametri trochaici.2²) neque multum ab ea ratione recedunt vv. eiusdem fabulae 665— 675= 692— 702, tetrametri quattuor hexametris cincti cum trimetro claudente. ³) sequun- tur autem sedecim tetrametri trochaici.
Maiore saepe arte et varietate eae strophae compositae sunt, quae ordinibus liberius for- matis numerisque alienis admixtis vel ad Pindaricarum stropharum varietatem nonnunquam propius paulo videntur accedere. in quibus et cum trochaeis paeones coniunctos et cum ana- paestis videmus; sunt etiam carmina, quae praeter hos alios quoque numeros contineant. primum genus latissime patet; immo plurima carminum paeonicorum huc sunt referenda, cum etiam ea. quorum singulae partes puros paeones continent pleraeque supra iam examinatae, tantum non omnia trochaicis numeris sint temperata., ac primum quidem trochaicis versibus systemata paeonica clauduntur, ut mobilitas et concitatio paeonum trochaeorum placidiore paulo et tran- quilliore incessu quasi mitigetur atque sedetur. sic Ach. 971— 987= 988—999 stropha duodecim, Vesp. 1275— 1283= 1284— 1291 octo versuum paeonicorum singulis, itemque Eq. 303— 313= 382— 390 paeonica stropha binis tetrametris trochaicis terminatur. praeterea trochaei nonnunquam et praecedentes numerum paeonicum et subsequentes inveninntur, ute remissius quasi et tranquillius initio facto surgat deinde et augeatur animorum commotio, quae sub finem molliatur rursus atque tranquilletur. quale est nobile illud carmen, quod legitur Lys. vv. 781— 796= 805— 820. cuius carminis schema metricum hoc ascribam.
I. e ee=e
— OS——
II.—— SSS=SSS-S— —— O G Uũ O G G—— — — H— III.=A — ꝗO e E—— 4— — U A ꝗυ U— L— IV.— 1——— O——— — Le— ◻—— ⏑—
dubitationem movent inprimis versus tertius, quintus, sextus, in quibus primo paeoni ditrochaeus respondet. cui difficultati J. H. H. Schmidtius ita mederi studet, ut antistropham non ad accu- ratam strophae versuum et syllabarum aequalitatem, sed tantum ad similitudinem quandam com- positam esse iudicet. cui non adducor ut assentiar. attamen si verum quaerimus, quintus et sextus versus nihil fere difficultatis habent, cum ditrochaeus primo paeoni respondens vix
¹) v. 988 mutilus; sequentem Brunckius explevit 7νe post dôeꝓne addito.— v. 986 pro codicum àν G. Hermannus ér« revocavit.
2) v. 231 lacuna quomodo sit explenda, non satis constat. equidem Blaydesii coniecturam probaverim, excidisse inter verba ⁶⁶υισσς et szizwos simile adiectivum, quale deτιαοe⁹ς.
3) v. 702 zis cum codicibus scribendum. Elmslei mutatio zı G. Dindorfio probata nobis quidem non placet,


