31
et tranquillae constantiae plenis poetam usum videmus; in altero summa illis arte compositis ac saepe variatis paeonici et logaoedici numeri modis. quos ab Ol. II numeris haud ita multum recedere diximus. praedicat autem poeta hoc carmine felicitatem gentis Battiadarum divinum numen Apollinis pia semper mente venerantis ab eoque ad summam divitiarum et potentiae gradum provectae.— nec fere alia est ratio carminum Ol. X et XI. quorum alterum statim post victoriam partam numero fere eodem quo Pyth. IV et Ol. III Olympiade 74 compositum est pollicente poeta mox maiorem sese de eadem victoria hymnum elaboraturum esse. ¹) quod poema promissum Ol. X est. ac plerique quidem hoc carmen multis demum annis post factum esse censent,„cum Agesidamus“, ut Disseni verbis utamur,„aetate iam senior esset, ut cane- retur vere notante Boeckhio in redeuntibus victoriae sollemnibus fortasse singulis Olympiadibus repetitis.“ contra quos L. Schmidtius disputat et carmen Ol. 74, 1 aut certe non post Ol. 74, 2 scriptum esse iudicat. ²) nobis neutra harum sententiarum certis et de quibus dubitari nedueat argumentis videtur probata, unum id certum ducimus, quod ipsius Pindari verba in- dicant, aliquanto post victoriam reportatam, cum iam oblitum promissi poetam esse hospites credere possent, hunc hymnum compositum esse. sed in eo quoque componendo maiore arte uti voluisse poetam cum carmen ipsum satis indicat, tum verbis Pindarus clare testatur. ³) ceterum ordinibus paeonicis numero longe praestant logaoedici et iambici; sed crebrae solutiones, ana- crusis tantum non omnibus versibus praemissa, non parvus numerus ordinum logaoedicorum QG voun efficiunt, ut hi ipsi paeonicorum simillimi videantur. quod idem fere de dithyrambi ordi- nibus dicere licet, nisi quod solutiones etiam crebriores sunt.
IV.
Ab iis, quos supra consideravimus, versibus paeonicis vel toto caelo distare eos dixeris, quos comici Graecorum poetae finxerunt. nam primum quidem apud lyricos ipso Pindaro minime excepto raro tantum paeones usurpari vidimus. quod longe secus est apud comicos maximeque apud eum, quem praeter ceteros hic respiciendum esse apparet, Aristophanem. etenim paeonum, quorum inde ab initio ad saltationem idonei et quasi facti modi indicabantur, leves mobilesque numeri ut a constanti tranquillaque Pindaricae Musae gravitate quodammodo alieni, ita protervo ac petulanti Atticae comoediae ingenio vel aptissimi esse videbantur. itaque paeones cum apud ceteros usitatissimum sane et frequentissimum numeri genus, tum in duabus Aristopha- nis fabulis, Acharnensibus et Vespis, paene primarium, ut ita dicam, et praeponderantem numerum videmus. sed etiam in Pace, Lysistrata, Equitibus paeones creberrimi, cum in Avibus maximeque in Ranis et Thesmophoriazusis rarius occurrant. nullos omnino in Nubibus), Pluto, Ecclesiazusis inesse iudicamus. iam vero ea est apud lyricos et comicos versuum atque stropha- rum discrepantia, ut iisdem numeris aliena planeque inter se diversa genera effici existimaveris, cum apud Pindarum quidem ut cetera omnia ita paeonica metra summa arte ac varietate
1) vv. 11 sdq.— ²) libro J. pPag. 96 sqq. 3) vid. vv. 7 sdq. νπανέκν νσα⁴emο εππαιν μιι—]HLõνos 30 2α⁶σ ν νρ gaνν F, e0s. 6ος εᷣ 21ασι εᷣm rards 08 Seraν 2rruον r0 G G 01060„.(sic T. Mommsenus pro 0„α). 4) dubitari potest de Nubb. vv. 707 sd., quos Kockius(vid. eius additamenta ad Nubium editionem) creticum versum et bacchiacum esse vult, deque v. 1211, quem mixtum ex iambis et creticis Christius(I. l. pag. 437) dicit, tamen utroque loco generis duplicis versus statuere malim.


