30
immo aptiores quodammodo magisque etiam affines paeonibus logaoedicos iudices. qui tantam admittunt formarum varietatem, ut cum ad diversissimos animi motus et affectus exprimendos idonei sint, tum ad propriam paeonum vim atque naturam, quod» veteres dixere, quam proxime possint accedere. nam paeonum quidem natura concitatior est atque commotior vel, ut Aristidis verbo utamur, eννιοωσάνι6 6σασ) haec animi concitatio aut exultantium esse potest gaudio aut casus suos deplorantium, ut ad summam et laetitiam et desperationem exprimendam paeones aeque idonei sint. mitigatur autem quodammodo ea concitatio numeri cretico cumulato, augetur solutionibus et anacrusi, ad summum gradum videtur provecta omnibus longis solutis ac trisyllaba anacrusi praecedente:—= C=S== haec summa numeri concitatio a lyricis poetis item ut in iis, qui proprie dicuntur, paeonibus a scenicis vitata est. iam quae est Pindari carminum natura, talem numerum raro usurpari consentaneum. itaque semel modo per totum carmen continuatum eum videmus stropha et epodo clausula aliena terminatis(Ol. II); ter, si fragmenta omittas, cum logaoedico maxime numero coniunctum ita reperimus, ut mixti esse numeri dici queant(Pyth. V. Olymp. X, dithyramb.). ceterum nisi singuli dispersique in aliis numeris paeones non leguntur. neque hoc loco ab re iudicamus esse monere tres illas victorias, in quas haec carmina paeonica poeta fecerit, etiam altero quamque carmine dactylo-epitritis, quos vocant, conscripto celebratas esse. et Olymp. II et III quidem carminum quae ratio intercedat, haud satis perspicuum. illud domi in convivio, hoc publice in Dioscurio urbis cantatum esse Disseni sententia est admodum incerta. aliter L. Schmidtius iudicat. is postquam insignem metrorum diversitatem commemoravit, sic pergit ²):„der grund dieser gänzlichen verschiedenheit. die wir entsprechend bei Pyth. IV und Pyth. V wiederfinden werden, liegt vielleicht darin, daſs mit dem einfachen metrum der dritten ode eine bei aller originalität leicht faſsliche musik- begleitung sich naturgemäſs verbinden liels, welche die schnelle einübung begünstigte und zu dem häusltichen vortrag palste, während die zweite wahrscheinlich unter anwendung der glän- zendsten kunstmittel und nach gehöriger vorbereitung bei einem öffentlichen feste, wohl einem Zeusfeste, zur aufführung kam“. quamquam ambo carmina eodem tempore confecta et Theroni una missa esse minime certum est. in uno tamen omnes semper consenserunt: summam esse car- minis Ol. II pulchritudinem et perfectionem, ut quasi ipse sese Pindarus superasse videatur. certe nusquam praeclaras suas de divina providentia deque rerum humanarum condicione sen- tentias speciosius exposuit, nusquam maiore vi et gravitate solatia mortalium ex laudibus divinae potentiae et iustitiae hausta praedicavit. quod vero eo carmine paeones non repudiavit, quasi nobilitavit eum numerum satisque nobis indicavit velocem eius et concitatum incessum, si dextere fingatur, idoneum etiam esse ad laetam exprimendam futurarum rerum fiduciam deorum numine fretam omnia bona malaque facinora iusta compensatione exaequantium. ³)— similiter Arcesilai Cyrenaei victoria curulis Ol. 78, 3 reportata duobus carminibus, Pyth. IV et Pyth. V, celebratur. quorum illud in convivio regis statim post nuntium victoriae allatum cum amicis facto, hoc vero festo die ad eandem victoriam tota urbe sollemniter celebrandam publice instituto cantatum videtur. de qua re videas cum editorum commentationes, tum quae L. Schmidtius in libro modo laudato disseruit. ¹) hic quoque in carmine priore dactylis et epitritis simplicis gravitatis
¹) pag. 98 Meib.— idem paulo post(pag. 99) numeros trochaicos et paeonicos Ueαμαοτεονες ν εονπτο nominat.
2) Pindars leben und dichtung, pag. 222.
³) cf. Bippart, Pindars leben, weltanschauung und kunst, pag. 167 sqq. 4) pag. 282 sqd., 302 sqd.


