Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

vitatus, adeo ut in quibusdam carminibus omnino exclusus sit, cum in aliis et logaoedici et duplicis generis ordines locis legitimis eum admittant.

Praeter logaoedicos, trochaicos, iambicos numeros alii paeonibus admixti nulli reperiuntur. duod nemo, puto, casu evenisse crediderit; immo dactyli, anapaesti¹) maximeque dactylo-epitriti, quos vocant, tali coniunctioni suapte ipsa natura atque indole videntur repugnare.

lam illud examinandum, quonam tandem modo alieni isti numeri cum paeonicis copulentur. cuius rei quadruplex est ratio. primum enim strophas ceteroquin paeonicas alieno ordine poeta claudit; quod usu venit Ol. II str. et ep. ²). deinde ordines alieni numeri propriam partem stropharum a paeonibus separatam efficere videmus, ut et paeonicus et alienus numerorum quasi circuitus existat. tali modo compositum dithyrambi initium, ubi tres versus paeonicos totidem logaoedici vel iambici numeri sequuntur. porro paeonici ordines cum alienis ita coniunguntur, ut singuli versus eodem usque ad finem ab initio numero ipsi decurrentes cum versibus alieni numeri pariter formatis misceantur. cuius generis exempla longiora in iis, quae ad nos venerunt, carminibus non reperiri, id certe casu potius quam ratione evenisse est putandum. referri tamen huc possunt Pyth. V epodi et Ol. X strophae exitus; fortasse etiam Simonid. fragm. 32 et Corinnae fr. 21. denique diversi numeri misceri ita possunt, ut iisdem versibus una con- tineantur. quibus versus simplices aut paeonici aut alieni generis nonnunquam admiscentur. hanc artissimam omnium coniunctionem cum paeonibus, nisi forte Pind. fragm. 76 respiciens tripodiam trochaicam excipere volumus, unos inire logaoedicos videmus. quod quamquam casu factum esse minime equidem negaverim, tamen inde procul dubio illud colligendum est alienorum numerorum omnium ad paeonicum, qualem quidem lyrici eum excoluerint³), indole sua ac natura proxime logaoedicum accedere. sed hanc coniunctionem plerumque ita comparatam vide- mus, ut paeones antecedant, sequatur ordo logaoedicus, sive hoc versus clauditur sive, id quod rarius fieri non mirandum, post logaoedicum alter ordo paeonicus locum habet, ut logaoedicus duobus paeonicis cingatur. prioris rationis exempla videas Ol. II str. 8, Pyth. V str. 2, 5, 7, ep. 1, 4, Ol. X str. 2, ep. 3, alterius Pyth. V str. 3, 10, 0lI. X ep. 1. paulo rarius versus a logaoedicis ordiuntur, ut Ol. X str. 1; rarissimi paeones logaoedicis inclusi, cuius rei unum tantummodo exemplum certum repperisse mihi videor: Ol. X ep. 9. nam Ol. XIV, 9, Pyth. XI. str. 4 paeones non sunt statuendi. in universum autem aestimanti ea versuum mixtorum lex existit, ut posteriores ordines, sive paeonici sive logaoedici sunt, ab arsi incipiant⁴), ita quidem ut in logaoedicis pro basi trochaeus et, puto, tribrachys admittatur, ceterae autem omnes formae ex- cludantur. quamquam ne tribrachi quidem post paeones certum exemplum repperi. primi vero versuum ordines si paeonici sunt, aut cretico aut, id quod Ol. X ep. 3 fieri iudicamus, 7oονν vενταινιννιν, Sin logaoedici, zοιG0½ finiuntur.

Quodsi crebri numeri transitus(uszaßol¹²) a carminum paeonicorum metris nequaquam abiudicandi sunt, tamen eos artissimis finibus circumscriptos esse apparet, cum nisi a paeonico ad

¹) hi vero apud Aristophanem identidem cum paeonibus coniuncti sunt. de qua re infra dicetur.

2) similiter Pyth. V stropham paconicam et logaoedicam iambica clausula sequitur. paene contraria autem est ratio eorum carminum, in quibus logaoedicis numeris singuli hic illic paeones inserti sunt, velut Ol. I. quamquam talium versuum mensura admodum plerumque difficilis et dubia.

3) quod longe secus est apud comicos.

4) quam legem nusquam video neglectam uno Ol. II strophae versu S excepto, nisi forte eum sic metiri

malumus: S SOS X S O, quod fieri posse non negandum. §9 8