Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

in quo vel maxime illud notandum priorem longam ter solutam esse: oeee ¹), cui formae in epiniciis nullus locus. reperitur praeterea Adonius eS). rarius anacrusis antecedit aut brevis aut longa; est duoque, ubi bisyllaba. crebrae etiam tripodiae sunt atque tetrapodiae, pleraeque ab arsi incipientes, catalecticae tantum non omnes. acatalectas, quibus quidem paeones iunctos esse pro certo iudicemus, nullas puto reperiri; nam qui ita accipi possunt ordines Pyth. V ep. 4, dithyr. 4, 5, tetrapodias potius procatalectas esse iudicavimus. anacruseos eaedem formae sunt, quas modo diximus. multo rariores pentapodiae et hexapodiae. basis, quam dicere Hermannum sequentes non dubitamus, plerumque trochaica, saepe autem etiam iambus et tribrachys, rarius

6

spondeus reperitur. notandus spondeus bis cum emphasi positus dithyr. 18: 24=SSSes

2

duin et post anacrusin spondeus legitur ib. 13:= catalexeos interioris sive syncopes duo genera sunt statuenda; aut enim in commissura duorum ordinum eodem versu comprehen- sorum locum habet, ubi priorem catalecticum alterius ordinis arsis subsequitur, aut in mediis ordinibus. huius generis eos versus esse dixeris, qui his syllabis terminantur.... ²2G. quales leguntur Pyth. V str. 3, ep. 5, 6, 9, dithyr. 11, 12. attamen hi ipsi loci non paulum difficultatis habent, cum admodum sit dubium, quinam eorum pedum paeonico, quinam trochaico metro adnumerandi sint. et Pyth. V str. 3 quidem paeonicam mensuram praeferre non dubita- vimus, quam strophae omnis ratio metrica aeque commendare videatur ac str. versuum 7, 9, ep. 4 initia; at quid de ceteris locis statuendum sit, vix a quoquam certe diiudicetur. nos si re diu multumque versata Pyth. V ep. 5, 6, 9 paeonicam, dithyr. v. 11, 19, Nem. VII ep. 1 aliisque locis trochaicam ut dithyr. versuum 6, 9 initio iambicam mensuram adoptavimus, conscii quidem sumus rem dubiam et incertam esse, at confidimus aliam quamcunque mensuram non magis firmis rationibus niti. ceterum, ut diximus, ordines logaoedici cum paeonicis con- sociati ita videntur comparati, ut ab aliis eiusdem numeri ordinibus non multum eos recedere et, si qua forma exemplis probari non possit, fortuito id evenisse iudicandum sit.

Multo parcius trochaici ordines paeonicis admiscentur. nam ditrochaeos illos quidem, duos diximus, iam supra generi duplici derogavimus ac sescuplici potius attribuimus. quam rationem qui sequi nolet, statuat necesse est Olymp. II ep. 2. 3, tripodias trochaicas, quo facto metrorum aequalitas totam stropham complectens haud venuste intercipiatur. vera tripodia trochaica catalectica Pind. fragm. 181, acatalecta Pind. fragm. 76 paeonibus videtur coniuncta esse; tetrapodiae catalecticae fortasse Simonid. fragm. 32, quod, si cum Bergkio νzς scribatur, sic metiar:

- 9SS= alios quosdam versus, quos quis huc fortasse referat, consulto praetereo.

Non multo frequentiores cum paeonibus iambici generis ordines reperias coniunctos. nam tripodia quidem, quae Ol. X ep. 6 legitur, vix afferenda, cum in mediis logaoedicis posita sit, quod idem fere de hexapodiis dithyr. vv. 6, 9, 17 dicendum est, quarum priores duae catalexi interiore notabiles. iambicis clausulis finiuntur Ol. II ep. et Pyth. V str., haec trimetro catalectico cum duabus syllabis trisemis, illa dimetro procatalecto. duae tetrapodiae cum tetrapodia

2

logaoedica eodem versu comprehensae Ol. X str. 3 occurrunt. spondeus irrationalis plerumque

¹) nam in hac re equidem Boeckhio potissimum assentiar, quamquam ne haec quidem mensura impro-

banda est: S FVASA