Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

est. at v. 98 dοαμν conservandum, ut paeon exsistat. itaque ne Pyth. V. str. 2 quidem, ubi septies creticus, semel(v. 2) paeon primus est, Hermanni correctione opus, 6˙ν scribentis pro codicum ε ac rursus Pyth. V. str. 5 septies primum paeonem, semel, v. 34, si quidem

Pauwii coniectura recipienda:εοιααρν eézröror daioae eροων, creticum videmus. non nego tamen Erasm. Schmidii loci emendationem mihi perplacere, qui proponit: 7εοαιααατνινικιονο ναέιπμαά ν, cum codd. exhibeant: Jeoαoœeẽ τezqwroνν dæ³deμα νοων.. Pyth. V str. 10 commutationem sylla- barum nullam esse iudicamus. de quo loco v. quae supra disseruimus. quartus pacon autem cretico mutatus etiam rarius occurrit. Olymp. II str. 3 octo paeonibus quo cretici iuncti(vv. 3, 23), quorum prior nomine proprio(Hoazlerν⁸) excusatur. ¹) ibid. str. 5 versu exeunte quarto paeoni creticus subiectus novies legitur: SS; v. 52 autem codd. prae- bent Suεραοννα τπααάνοαννεe. locus igitur corruptus, cui mederi alii alio modo studuerunt. equidem G. Dindorfio potissimum assentiar, qui verbis transpositis levique mutatione adhibita accuratam pedum responsionem restituit: 7αοσαηεε Sυερρονφ. Ol. X str. 1 novies creticus, nam v. 64 cum Thierschio probamus exοιυ τemνωνQ⏓ semel tamen, v. 70, ubi cum Boeckhio scribendum est Ta³οο ιο⁵ν, quartus paeon, nomine proprio excusatus. quartum vero et primum paceonem nunquam video inter sese commutatos.

In universum igitur aestimanti sic statuendum, esse quidem apud Pindarum ut in aliis numeris ita in paeonico pedum responsionem, si praesertim nomina propria excipiantur, accura- tissimam; sed tamen hic illic raro admodum creticum aut primo aut quarto paeone et in ana- crusi longam syllabam brevi, tribrachyn iambo mutari; longe vero in accurata responsione resti- tuenda codices diorthoticos et criticos quosdam modum excedere. ita autem eam pedum muta- tionem esse comparatam, ut semper fere una forma quasi principalis et legitima, alteri semel vel bis a poeta locus concessus sit.

Sequitur, ut eorum ordinum naturam breviter examinemus, qui alieni numeri cum paeonicis coniunguntur. ac dipodiae quidem trochaicae, quae videntur, mutationem numeri nullam efficiunt, neque omnino huc sunt referendae, si quidem cretici pedes sunt existimandi binis syllabis irrationa-

2+ 1 4 2 2+1 libus, quarum non alia ratio est atque in dactylo ordinum logaoedicorum: et C. apparet autem in eiusmodi ditrochaei altero pede neque pro brevi longam poni neque longam solvi posse, at nihil obstare, quin prior longa solvatur: S=S cuius formae exemplum Pyth. V ep. 7 videtur exstare.

Ordinum autem eorum, quos vere alienos et diversos dicimus, longe primum locum ob- tinent logaoedici. cuius generis ordine stropham Ol. II, cum ceteroquin tota ex paeonibus composita sit, quasi clausula finiri videmus; in stropha Pyth. V dimidia fere versuum pars logaoedici, quibus in epodo pauci paeones interiecti sunt. similis fere ratio est carminis Ol. X et dithyrambi fragm. 46. praeterea autem paeones singuli raro in versibus logaoedicis occurrunt. hi igitur, ut brevissime dicamus, ad easdem fere leges compositi sunt, quas ceteris in carmi- nibus sequuntur. frequentissimus ordo dipodia. huius usitatissima forma is est, quem choriam- bum dixere ²), qui in dithyrambo(v. 11) quinquies repetitus ditrochaeo catalectico clauditur.

¹) nam v. 63 codicum optimorum lectio&ν νέο ανα non erat temptanda. 2) nam eam dipodiam( S) certe non minus recte ac nonnunquam fortasse commodius quam cyclicam,

quae dicitur, logaoedicam existimabimus.