Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

num anacrusi iambicae tribrachys respondeat. Olymp. II str. 2 tribrachys novies re- peritur, uno loco(v. 62 ed. Momms.) scriptura dubia est. nam optimi quidem codices haec praebent: idais νντεαοσιν αiei,]idαιι ⁴μμ⁴αα τ³, cum codd. diorth. quae habent, nihil nisi coniecturam esse appareat metri causa illatam: 1dον s νπεσσνν αi,]ioα S'εν αμεοαe. Suo iure igitur Mommsenus ad locum restituendum horum scripturam potuit neglegere. is enim in altero versu ey delet, ut anacrusis iambica exsistat. qualem responsionem a Pindaro omnino vitatam esse quamquam non audemus dicere, tamen exempla eius rei in iis, quae supersunt, rarissima. sunt enim, quod sciam, duo. quare dubitamus, num liceat coniectura eiusmodi responsionem poetae quasi obtrudere.¹) duo autem illa exempla in Olymp. I reperiuntur. nam in versu strophae 9, si, quod fieri potest, paeonicus est, sexies iambum videmus, bis tribrachyn, vv. 20, 38. et v. 20 quidem lectio: r τατσ† ε οο deuαs, ab omni suspicione remota. vv. 37, 38 autem scriptura codicum melioris notae: z ãvÜdrοαμαο mτĩ ꝛ²‿‿ον σᷣαꝙauctore Hermanno ab omnibus fere editoribus recepta, coniectura autem codicum diorthoseos alterius:& εεmφμο⁵μέιτατοω αrron reiecta est itemdue quod metro repugnante Heynius proposuerat: ²ε& ενιmυ⁴οκέυιντανν Hαror. itaque sic statuendum: in anacrusi iambo iambum, tribracho tribrachum respondere; commutari inter se sparsim pedes eos quidem videri, sed certe perraro id factum esse.

Porro dicendum de monosyllaba anacrusi. eam longam videmus Olymp. II str. 5 novies, semel brevem v. 65, si optimorum librorum scripturam zergæy recipimus. quam Mommsenus revocavit a diorthoticis in zere mutatam. tamen ea tam levis est correctio tamque facile verba inter se mutari poterant, ut haud sciam an praestet hic quidem diorthoticos sequi, ut anacrusis ubique longa exsistat. quamquam brevem syllabam in locum longae a Pindaro interdum sub- stitutam esse pluribus iisque certis locis satis demonstratur. Olymp. II ep. 5, quem versum aliter Mommsenum metiri supra mirati sumus, ter anacrusin brevem habet, semel certo loco (V. 19) longam. nec minus tamen equidem v. 99 cum optimis codd. fecerim zdxervos praebentibus, pro quo Mommsenuszæi zetvos, diorthot. axεννοο. Ol. X Str. 2, cuius versus priorem ordinem paeoni- cum iudicavimus, sexies longa, quater brevis occurrit. nam v. 8 diorthoticorum coniectura νν vel duο eo minus opus est, quod brevis etiam ter recurrit, ut omnis dubitatio exclusa sit, vv. 50, 71, 92. quamquam bis nomen proprium intercedit(vv. 50, 92). ibidem v. 5 novies brevis, semel(v. 68) longa nomine proprio excusata. rarissima igitur et haec apud Pindarum sylla- barum commutatio, in dubium tamen vocari non debet.

Non saepius, si numerum respicias, ceterorum pedum forma variatur. nam paeon pri- mus quidem cretico mutatus his locis reperitur. Ol. II str. 3 ante 7oroy zerdοσmνν ovies pacon, semel loco certo creticus(v. 10). ibid. str. 6 octies creticus, bis paeon, v. 26, ubi nomine proprio excusatur, et v. 93, ubi codicis Ambros. scriptura ³maröy pe éréo, cum ceteri libri νατor yersuν habere videantur. ²) contraria fere est ratio Olymp. II ep. versus primi. nam non est dubium, quin repudiatis diorthoticorum coniecturis v. 55 eruudræαroον, V. 75 à 60ας v. 95 dmᷣßα ex optimis codicibus retinendum, contra vv. 15, 35 cretici sint Sstatuendi. tres igitur primi paeones, duo cretici. ibid. v. 4 quattuor quidem cretici, nam v. 38, ubi codd. perperam aoy praebent, aut cum Hermanno Aaov aut cum Mommseno Aaior scribendum

¹) suspicari fortasse possumus: 6⁸½ υιατεσσν de*160 L d⁴‿ςιαις eε²⁴οννυισ*.

²) an scripserat fortasse Pindarus: α†dν ιτέ mαν⁷