Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

quibus disperse tantum hic illic ditrochaeus inseritur, quem pedem soluta insuper priore longa CS= semel(Pyth. V ep. 7 v. 27 ed. Momms.) statuimus. orthium vero exclusum esse non magis adducor ut credam, quam paeone quarto, si primus praecedat,( SSeSe) poetas abstinuisse. nam orthii quidem exemplum, ut fragmentum Pind. 208, de quo modo diximus, praetermittamus, Olymp. X ep. 3(V. 57) legi videtur et paeon quartus primo subiectus Pind. fragm. 52. accedit, quod Pyth. V str. 4 paeoni quarto anacrusis trisyllaba praemittitur C=SSe, unde idem fere numerus exsistere videtur. ultimo pede versus paeonem primum excludi credibile est, quem ultimus pes ordinis admittit, si aut eiusdem numeri aut alieni ordo insequitur. contra quartis paeonibus Pindarus quidem in fine versuum non raro usus videtur. de bacchio autem et antibacchio cum supra, quid iudicemus, copiosius exposuerimus, hoc loco id unum putamus indicandum esse, bacchiacos versus. quos vere dicamus. in iis, quae super- sunt, Pindari reliquiis nullos reperiri. ordinum creberrimi apud Pindarum dimetri sunt, ut tamen monometri et trimetri numero eos fere aequent. rarius tetrametri occurrunt, pentameter paucis locis legitur ut Olymp. II ep. 3, fragm. 75 v. 2. cf. Bacchylidis fragm. 23. verisimile tamen et tetrametros saepe et pentametros plerumque ex binis ordinibus constare. ¹) versum facere monometrum bis videmus, Pind. Pyth. V str. 4, 6, nec nisi hac forma: eee plerumque cum ordinibus logaoedicis coniungitur. at dimeter satis iam pon- deris habet, qui solus per se versum efficiat, ut Olymp. II str. 4, 6, Pyth. V. str. 1, ep. 7, 8, dithyr. 1, 3, Ol. X str. 5. neque vero rarius cum aliis ordinibus sive paeonicis sive logaoe- dicis coniunctus reperitur. ternos dimetros Bacchylides(fr. 22) versu complexus est exitu aut acatalecto aut catalectico. trimeter quamquam et ipse cum ordinibus logaoedicis copulatur (ut Olymp. X ep. 3). plerumque tamen solus pro versu legitur. tetrametrum denique semel et quidem catalecticum cum dimetro hexametrum efficere video, ceteris omnibus locis solum per se versum facere.

Longe plurimi, id quod mireris, versus ab anacrusi incipiunt ita, ut in iis quidem reli- quiis, quarum metricam rationem certius perspicimus, plus dimidiae parti omnium versuum, dui a paeonicis ordiuntur, anacrusis sit monosyllaba praemissa, cum eorum, qui ab iambica vel trisyllaba anacrusi, eorumque, qui ab arsi incipiunt, fere par sit numerus versuum. et mono- syllaba quidem anacrusis totidem fere longam habet ac brevem; tribachys autem iambo ali- quanto rarior.

Exitus autem si respicias, versus tantum non omnes aut acatalecti aut catalectici. ut tamen acatalecti longe numero praestent. procatalectorum, quos diximus, exempla reperies Olymp. II ep. 4, apud Alcmanem fragm. 22(ed. Bergk.). et in catalecticorum quidem fine ternarum mo- rarum pausa statuenda, quae plerumque anacrusi versus insequentis aut omnis aut aliqua ex parte expletur: X, XS,; procatalecti vero quomodo sint accipiendi, supra expositum est. interiorem denique, quam vocaverunt, catalexin i. e. 7οονοm eτ⁴ςνιοων cum nihil sit, quod a poetarum reliquiis sit abiudicandus, his locis invenisse nobis videmur: Olymp. II str. 3, ep. 3; Ol. X str. 4 ep. 3.

Age nunc illud consideremus, quonam modo pedes paeonicos locis stropharum inter se respondentibus variatos reperiamus. nam pedum omnium commutationem liberam esse nec certis legibus astrictam prolata illa quidem sententia est, non vero probata. ac primum quaerendum,

¹) cf. quae infra de ordinibus compositis dicentur.