Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

Bacchylidis denique reliquiarum huc referendum fragm. 22 ex hyporchemate servatum:

hexametri duo, quorum alter catnlertienr. itemque

frauimm. 23:-======== qauod carmen totum Hephaestione teste ¹) ex creticis versibus compositum erat.

Alia quaedam lyricorum fragmenta incerti numeri afferre supersedeo.

Hinc igitur existimandum, quas in paeonicis versibus componendis lyrici poetae leges sibi scripserint. quae res eo est difficilior, quod cum perpauci tantum paeonici generis versus ad mos venerint, eorum ipsorum partem non exiguam ita comparatam esse vidimus, ut vere eos paeonicos esse haud-satis constet atque aliae mensurae minime exclusae videantur. quare multa sane nec ea levis momenti, in dubio relinquere necesse erit.

Omnium primum id apparet duplicem esse apud lyricos poetas paeonicorum versuum usum: aut eiusdem formae versus zaraà Grizov, ut aiunt, continuari, aut variatis versibus nec non alieni saepe numeri ordinibus admixtis strophas effici videmus. ac prioris quidem generis adeo pauca adhuc vestigia exstant, ut coniectura magis assequi quam certe cognoscere eorum versuum naturam debeamus. quamquam forma ac ratio eorum haud ita multum videtur a comicorum versibus paeonicis zard rizov repetitis recessisse. de quibus mox pauca erunt disputanda. or- dinum sine dubio omnium longe usitatissimus tetrameter acatalectus erat, si quidem e recentioris aetatis carminibus coniecturam licet capere. nam Simmias quidem poeta Hephaestione teste 2) saepius eo usus est, quod idem de iis suspicandum est, quos ille tetrametrum ita composuisse dicit, ut ternos quartos paeones cretici singuli clauderent: ³) Ce oe. frequen- tissimus tamen pes paeon primus videtur fuisse, quod ex ipsius s Nelis stlenis verbis puto colligi posse, cum dicat, in quibusdam Simmiae poematis plurimos pedes creticos fuisse. 4) quod vero unum carmen idem poeta ita composuerat, ut ultimo excepto omnes pedes orthium haberent: OSSCVOSSSLSSSSLESS=, id lusus tantum et ingenii expromendi causa factum esse nemo non videt. trochaicam vero paeonis formam poetae nunquam videntur admisisse itemque anacrusi in eiusmodi carminibus abstinuisse. commemorandum etiam hoc loco Alcmanium illud supra laudatum(fragm. 22), in quo hexameter procatalectus ex tribus dimetris compositus zarà driJjo» repetitus legitur. unde conici fortasse potest etiam tetrametrum procatalectum zarà driJor à poetis usurpatum esse. cf. Dionys. de compos. verb. c. 25.5) nam de ceteris vetustiorum lyricorum reliquiis quae huc sint referendae, ne suspicari quidem liceat.

Alterum est genus versuum strophas efficientium, quorum ratio ab iis, quos modo diximus, prorsus aliena. eius generis leges ab unius fere Pindari reliquiis sunt repetendae, cum aliorum poetarum fragmenta paene nulla ad nos venerint.

Pedum igitur longe frequentissimus creticus est, qui plus dimidio omnium locorum teneat; rarius paeon primus legitur, rarissime horum trium quartus, quamquam et ipse satis multis cortisaue exomuplis probatus. et hae quidem usitatae et quasi legitimae paeonici numeri formae,

¹) ibid: dεκιν Ʒ⁸, drr να να ddομασατα τριι˙ υνiνεᷣru ddreo zal ταοα B2‿2 νυνέ: 3 IIeoizerre ra³ν drονσννν uυν ονι rouade.(râ⁴ν Bergkius pro d α‿.) 2) ibid. pag. 74 sd. ³) ibid. pag. 75. 4) ibid. pag. 74: Yius ds dcreridενσεν τιι 701*ντμ✕μέts rous leidrονςᷣ 2ςσντινονς raoaanden 217.

5) pag. 218 ed. Goell: KOG60ι ιτmVỹ-çάw«- τ᷑ᷣ⁷ς eνεν. 1 6⁷ 3 990260:3 1