Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

admodum, sed certa eius pedis et quae aliam quamcunque mensuram reiciant exempla reperi- untur. at illud dubium, num recte bacchium ex orthio brevibus bis binis contractis oriundum

dicamus:

Id quidem certum, esse duo genera ordinum paeonicorum, eos, quos proprie paeonicos dicimus, et eos, quos bacchiacos. tertium genus addideris antibacchiacos, quos apud ipsos poetas inveniri negamus. quorum primi paeonem primum quartumque et creticum nullo numeri discri- mine admittentes variantur etiam accedente anacrusi. est autem anacrusis, ut God. Hermannum audiamus,quasi introductio quaedam ad numerum, quem deinde ictus orditur.¹) in qua definitione, licet omnia, quae de lege numeri versantein efticientia per temporum aequalitatem repraesentanda idem vir doctus protulit ²), improbanda sint, illud tenendum puto, anacrusin et ipsam quidem numeri partem, tamen ut introductionem numeri mox firmius et stabilius ince- dentis et usque ad finem aequaliter decurrentis non eadem severitate legibus eius astrictam esse, dua ceteras ordinum partes. plerumque tamen anacrusin thesi aequalem videmus et in genere pari ex duabus brevibus vel una longa, in iambico ex brevi vel ancipiti syllaba constare. quam rationem si ad paeonicos versus transferimus, apparet legitimam anacruseos formam aut tribrachyn esse aut iambum: Swrr quodsi apud lyricos Graecorum poetas re vera tales versus occurrunt, pauci illi quidem admodum, tamen pro exiguo omnium paeonicorum numero certe non pauci, vix puto dubitandum esse, quin paeonicos versus ab anacrusi incipientes rectissime eos iudicemus. neque quidquam qubitationis afferunt ii versus, qui aliam formam anacruseos exhibent, monosyllabam scilicet: 2- C C. nam si anacrusis vere est introductionumeri deinceps secuturi, ad cuius incessum ipsa sit accommodata, nisi quod arsi destituta est, sequi videtur, ut non necessario theseos formam habeat, sed praeter arsin interdum etiam pars aliqua theseos deesse possit. quod non minus quam in sescuplici in pari genere usu venire constat. nam hic quoque non modo dactylici versus(ut G Ce Co Co et anapaestici (ut Se CO CS= ESO, sed etiam tales inveniuntur, quos verissime dactylicos ab anacrusi incipientes dicas; et cum anapaesticorum anacrusis ex duabus brevibus vel una longa syllaba nunquam non constet, dactylicorum anacrusis aeque bene una brevi efficitur, ut apud Sophoclem

in Oed. r. v. 173 xντννιοονςσ αeral odre T600( 2) quod idem fere

in genere sescuplici evenit. tria enim genera versuum videmus exsistere,

paeonicos ab arsi, ut=S aeonicos ab anacrusi legitima, ut uos bacchiacos nomiuamus 1 7 ...g 7 paeonicos ab anacrusi libera, utu 4

usu vero et legibus, ad quas componuntur, alterius et tertii generis ordines vehementer inter se discrepant, his quoque in rebus dactylicorum versuum prorsus similes. nam ut dactylici ab anacrusi incipientes, nisi quod ipsa anacrusi alacriorem et concitatiorem incessum habent, nulla fere in re ab iis recedunt, quos proprie dactylicos nominamus, quibus plerumque inseruntur, sic paeonici quoque libera anacrusi aucti, semper fere cum primo genere paeonicorum iuncti et mixti, adeo ad similitudinem eorum facti, ut nulla alia re quam ipsa anacrusi ab iis discrepent. anapaesticis autem ordinibus pacchiaci sunt comparandi, a ratione ceterorum longissime recedentes.

¹) Elem. pag. 11. ꝛ²) ibid. pag. 5.