Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

II.

Paeon est pes quinque morarum, duorum nueicz, quorum ratio sesquialtera est(3: 2). eius pedis veteres quattuor formas constituebant, paeonem primum: SCC, secundum: Co, tertium: CO C, quartum: C. nos nostro iure eam formam primariam statuemus, quae longa illa syllaba soluta quinque breves continet, orthium sive Teτανσαασφνν: OS Se hinc binis syllabis contractis duo novi pedes existunt, is, quem primum, et is, quem quartum paeonem nomi- nant; primis autem ultimisque brevibus simul contractis creticus: S. e quibus orthium cum per se credibile sit raro tantum a poetis usurpatum esse, nihil tamen causae est, cur omnino a veterum carminibus abiudicemus. Simmias quidem poeta carmen quoddam totum fere ex orthiis composuisse traditur, nisi quod ultimus uniuscuiusque versus pes paeon quartus esset. ¹) hunc vero et ipsius Aristotelis auctoritas tuetur ²) et apud poetas, qui ante Alexandrum Magnum floruerunt, ut posteros praetermittamus, satis multis iisque certis locis reperimus. longe frequen- tissimi autem omnium paeon primus et creticus. in quo illud utique tenendum, syllabis. S diversissimos numeros effici, aut eum, de quo nune quaerimus, paeonicum, aut trochaicum: 2= 0 8, ut in eiusmodi versibus difficillima nonnunquam quaestio exsistat, utrius generis habendi sint. de qua re pauca erunt infra dicenda. aliis autem contractionibus duae novae formae exsistunt, alter scilicet et tertius paeon. quorum uterque ipso eo, quod modo laudavimus, Aristo- telis testimonio refutari videtur, ut qui paeonicorum pedum primum tantummodo et quartum nominet. neque aut Aristides loco in adnotatione laudato aut Cicero, ubi paeonis mentionem facit³), alias formas praeter has duas appellat.¹) eos igitur pedes genus sescuplex aspernari videtur. denique dicendum est de pedibus iis, quos altera binarum brevium contractione ex secundo tertioque paeone gigni videmus, antibacchio(O) et bacchio G6. antibacchii in carminibus poetarum Graecorum, quae quidem ad nos venerunt, exempla adeo pauca, ut dubitari possit, an ea aliter sint metienda. certe inter omnia nullum est, quin aliam mensuram eamque, ut puto, aptiorem et commodiorem admittat. nec profecto is, quem ut antibacchiaci numeri exemplum Dionysius?) affert versum: Xolois Moucoaæis zs dννuer, eam dubitationem tollere potest. nam neque eius versus naturam satis perspicimus, ut vere eum antibacchiacum esse liceat affirmare, neque quemquam puto fugere adeo esse talem numerum inelegantem et in- venustum, vix ut ferendus esse videatur. quare equidem in ea sum sententia, ut antibacchiacum numerum a poetis Graecis usurpatum esse haud facile credam. bacchius vero non modo apud poetas scenicos Romanos usitatissimum metri genus, sed etiam apud Graecos pauca quidem

¹) Hephaest. Gaisf. pag. 83 edit. II, pag. 75 edit. I. cf. Aristid. de mus. pag. 56 Meib.

2) Rhetor. III, 8: 20τι σ ππα⁴ασν υο eldy ν rueinerda d³λeνο⁸, 6 70 1εν ε&ν αμ(ςρ ϑςοoꝑρ⁶eν GGπνο val 2οοννuz ouros'εοτνν ou d 2ενιιννι μαάναd, r⁵εuντσν ο οαεσνς α᷑ νlaαν.. EreHος 6νέε ενανide, oN Sαeνu dοποατ roe*s, νο⁴ Treleurala rl..

³) de orat. III, 47, 183: probatur autem ab eodem illo(Aristotele) maxime paeon, qui est duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur.... aut a brevibus deinceps tribus extrema producta atque longa. et in Orat. 64, 215 paeones prorsus eodem modo definit. cf. Demetr. Alexandr. de elocut. 38.

4) cf. etiam Diomed. pag. 506. et schol. Heph.: οlπ Gτοο πα⁴³σ]: 2a¹ 6 Téragros oοε³ι τ πρανπ⁸⁶σeν eroοr: ourer, s 6 deuτεοοςσ ναα ο roiros,&rxmr⁊mwrret ds eis 1oνιι.

5) de comp. verb. c. 17, ubi eius generis, 6 Guνέσννεέν ινõœῦʒ?sο ν ααά νρσαάσφz ias tria dicit 6,Tinara esse, creticum, bacchium, antibacchium. et huius duidem.ν᷑ᷣμ mαἀά⁶ςροςες re zol elg Gει⁵ιιυο⁴ονσ Lοτειον esse nec minus bacchium dg³ονια Zeo zal eεsνos. quae doctrina nullius pretii.