11
illud neglegendum est, quod scholiasta ad Aristoph. Avv. dochmiaca identidem zoον τανυνα esse dicit¹), ut ad v. 1262(douensναανer doyeveis Oeode arl.) haec eius verba sunt: 10οł⁰ α α e0εσν μνοοι Qοο τμμ‿⁶σννπχ τυιωων ππσχέννυιιχισν ςσ quae numeri dochmiaci descriptio haud scio an omnium sit antiquissima. quae si ipsius Heliodori auctoritate nitatur, appareat ipsum anti- spastorum inventorem nondum eam mensuram in dochmios transtulisse. itaque de iis, quae exstant, rationibus veterum sic puto statuendum esse: primam reiciendam; reliquarum eas potiores ducendas, ex quibus dochmius aut ex iambo et paeone fiat aut ziνον πα⸗d sit; tamen ne his quidem quantum sit tribuendum, satis constare, cum ignoremus, ad quos potissimum auctores sint referendae. quodsi quis has duas dochmii descriptiones magnopere inter se putet discrepare, id equidem non negaverim, sed infra de hac re quae sentiam commodius arbitror expositum iri.
Tam si ad eum, quem secundo loco posueramus, rei metricae fontem accedimus, ipsa poe- tarum Graecorum carmina dico, tria potissimum video esse, ex quibus natura dochmii cognosci possit. primum enim illud considerandum erit, cum quibus aliis numeris dochmiacus plerumque soleat coniungi, ut quibus praeter ceteros affinis sit habendus; deinde spectandum, quas leges in versibus dochmiacis condendis poetae sibi scripserint, ut iis cognitis iudicemus, ad quasnam aliorum numerorum formas dochmiaci proxime accedant; tum examinandum, ad quos potissimum animorum affectus sive exprimendos sive efficiendos poetis apti visi sint, id quod»ꝰο rhyth- mici appellant, ut hoc perspecto existimemus, qui alii numeri hac in re illis aut pares aut similes esse videantur.
Primum igitur illud perquiramus, cum quibus alienis numeris dochmiaci plerumque con- iungantur. inveniuntur autem duplici modo cum illis copulati, aut ita, ut in unum cum eis versum coalescant, aut ut versus puri dochmiaci cum aliorum numerorum versibus unam vel stropham vel periodum efficiant. quarum posteriorem rationem ad hanc nostram quaestionem diiudicandam haud ita magni momenti esse facile intelligitur. nam et cum dochmiacis prorsus diversos ac varios saepe versus, iambicos puta, trochaicos, dactylicos, logaoedicos, alios una stropha coniungi, et de aliis numeris plane idem non minus saepe fieri videmus; nec id ullo pacto mirum, cum inter versus tali modo copulatos minus arta necessitudo intercedat. quo magis interest diligenter observare, quibuscum numeris uno versu dochmiaci coniungi soleant. nam dubium non est, quin tam arto vinculo nisi similes aut eiusdem naturae rhythmi complecti- nequeant. quare reicienda eorum metricorum ratio, qui nullo fere discrimine statuto temere diversissimorum generum numeros eodem versus ambitu misceri putaverunt. atqui rem si accu- ratius ponderamus, alios omnes, qui cum dochmiacis eo quo diximus modo coniungi solent, rhythmos frequentia longe longeque antecedit paeonicus, qui usque eo quasi legitimus dochmia- corum comes videtur, ut in infinita fere multitudine versuum mixtorum pauci admodum repe- riantur, qui alios numeros asciscant. quod infra certius cognitum iri confido. quae si recte disputavimus, vix iam dubitari potest, quin dochmiaci versus generis sint paeonici et scholiasta ille rectam eius numeri expediendi viam nobis monstraverit.
Sed certioribus hanc opinionem argumentis confirmari oportet. iam leges igitur conside- randae, nam is proximus erat locus, ad quas cum dochmiacos tum paeonicos versus poetae effinxerint. quam rem ita instituemus, ut primum in omnium versuum paconicorum leges in- quiramus, deinde quatenus eae in ipsos dochmiacos quadrent, existimemus.
¹) vide etiam Christ. Metr. pag. 463.


