Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

compensari potest. quales versus Christius complures affert¹), quorum numerus facile augeri potest. ²) deinde vereor ne ista quoque ratione varietas eorum versuum, in quibus dochmii cum aliis numeris coniunguntur, modum excedat. neque vero illud neglegendum. quod nullum fere certum bacchiaci dimetri catalectici apud poetas Graecos exemplum reperitur. ³) sed ne ipsam istam veterum dochmiaci numeri descriptionem comprobemus, qua dochmium aut ex iambo et cretico aut ex bacchio et iambo fieri diximus, maxime monet perpetua rhythmi commutatio (ueraoa*), duae in carminibus dochmiacis, quantum eorum ambitum nonnunquam videmus, fieri non potest, quin sit molestissima.

Christio vero⁴) dochmius dipodia trochaica catalectica cum anacrusi iambica vel, quod idem valere putat, quartus paeon acatalectus cum catalectico coniunctus videtur:

U=lee= velesSS nulla tamen pausa ad explendum rhythmum addita. J. H. H. Schmidtius autem antibacchium cum antecedente anacrusi monosyllaba trochaeoque subiecto dochmium esse iudicat:S 69, ita ut in fine versunm semper fere catalecticus sit: SS. 5) nonnunquam tamen pro antibacchio creticum vel paeonem poni arbitratur: S in quo vel anacrusis supprimi possit: SS=SSr°) de quorum utriusque sententia infra dicetur.

Atque ut alias dochmii descriptiones praetermittamus, ex iis ipsis, quae disputavimus, satis putamus apparere, quanta sit difficultas eius numeri definiendi. in quo loco cautissime esse versandum, ipsae monent hominum doctissimorum de ea re dissensiones. sed ut via ac ratione ad eam expediendam adgrediamur, duo sunt fontes, ex quibus omnis nostra rei metricae scientia emanare debeat, doctrina veterum et ipsa poetarum carmina. doctrinae veterum enim quasi magnifici monumenti rudera aut variis incertisque fragmentis ad nostram aetatem fortuna ser- vavit aut novum aedificium dubiae firmitatis exstructuri partibus non paucis mutilatis atque deperditis multa de suo addentes recentiorum temporum metrici in suos usus converterunt; car- mina autem poetarum et ipsa saepe mutila sordibusque corruptelarum obruta ac multifariam depravata summam et critici et interpretatoris diligentiam et soprietatem requirunt. atque quae de dochmiaci numeri genere et origine a veteribus nobis traduntur, perexigua sane minimeque inter se congruentia, in iis, quae hucusque disseruimus, hic illic perstrinximus, vix ut pauca addenda esse videantur. nam cum antispasticam Hephaestionis, Victorini, Plotii, aliorum dochmii mensuram prorsus reiecerimus, nihil fere relinquitur quam quae de eo numero Aristides Quinti- lianus et M. Fabius Quintilianus?) afferunt. quorum alter dochmium ex iambo et paeone con- stare dicit, alter ex iambo et cretico vel ex bacchio et iambo fieri indicat, quas definitiones idem fere putat valere. earum priorem vetustiorem esse iure Westphaluss) contenderit; addit Christius?) alteram etiam eam ob rem minus commendari, quod prima dochmii longa tanto saepius aliis in duas preves solvatur, quod in bacchium minus videtur quadrare. neque vero ¹) Metrik der Griechen und Römer edit. I pag. 465. ²) cum praesertim tales quoque versus huc sint referendi, quales sunt apud Eurip. in Hec. 1078 vel in Herc. fur. 758/9 ed. Nauck.

³) quamduam apud Plautum tales versus exstant. 4) I. l. pag. 463 sq.

5) Die kunstformen der griech. poesie I pag. 133 sdq. IV pag. 509 sqd. Leitfaden in der rhythmik und metrik pag. 79 sdq.

6) Kunstformen I pag. 138; Leitfaden pag. 80.) locis supra laudatis.

8) Metrik tom. I pag. 697.) I. I. pag. 463 sq.