Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

lam bacchiacorum versuum originem et naturam rectius videmur perspexisse. sescuplicis igitur generis eadem fere ratio est atque paris duplicisque. duo enim eièy videmus, ut in pari genere dactylum et anapaestum, ut in duplici trochaeum et iambum, ionicum a maiore et a minore, sic in sescuplici paeonem et bacchium. nam bacchii quidem arsin thesinque non ita

constitui posse, ut prima et altera syllaba pro thesi, tertia pro arsi habeatur th. V a multoque

etiam minus ita, ut brevis syllaba thesin, duae longae arsin efficiant th. a. bene demonstrat

Westphalus J. l. tom. I. p. 623. neque vero pro auntibacchio ab anacrusi incipiente bacchius habendus est; nam antibacchium cum ipsum reiecerimus, vix deceat tali modo reducere. praeterea in anacrusi nunquam syllaba ancipiti poetae Graeci usi sunt, quae locum haberet in anacrusi monosyllaba antibacchiacorum versuum. neque id suspicionem potest movere, quod genus sesquialterum smumezoni nullam habere veteres tradiderunt., nam hoc quidem rectissime West- phalum perspexisse censeo, bacchiacos versus tum, cum haec lex excogitaretur, ut ex iambo et paeonibus compositos ueraßos habere visos esse. ¹) quae veterum opinio licet falsa sit, tamen haud scio an et ipsa eam, quam diximus, rationem nobis debeat commendare.

Sed quamquam cavendum est, ne nimium veterum grammaticorum doctrinae metricae tribuere videamur, tamen commemoretur huic nostrae rationi optime ea congruere, quae cum Aristides aliique tum Hephaestion de ea re protulerunt. et Aristidis quidem verba iam supra laudavimus, Hephaestion vero quae in enchiridio tradit, pauca quidem, sed clara et perspicua. paeonici enim generis tria dicit eidn esse, creticum, bacchiacum, palimbacchiacum. quorum tertium ad melopoeiam non aptam dicit neque amplius de eo disserit. ²) alterum autem, bacchiacum, raro reperiri nec longius in carminibus extendi.¹) creticum denique pedem longis solutis in paeonem primum vel quartum transire4) ne orthio quidem excluso. 5) bacchii igitur et paeones udrοα deriaoura er péret utolig, ut in bacchiacis Graecorum poetarum) ictus in alteram longam cadere videatur:= apparet autem in syllabarum circuitu non minus quam bacchiacum etiam iambicum numerum inesse posse, si hac mensura utamur:=. quorum numerorum uter sit praeferendus, singulis locis ex natura potissimum formisque ordinum con- iunctorum colligere oportet.

Omnes autem ordines aut acatalecti sunt aut catalectici. acatalectos eos vocamus, qui ulti- mum pedem integrum habent i. e. in quibus omnes partes numeri syllabis orationis expletae sunt. quodsi numeri parti in fine versus syllaba nulla respondeat, ea pars pausa est explenda(Tοeν νενε) et metrum fit catalecticum. constituebant autem metrici veteres quattuor dντποοεςασε metrorum; nam dncrdhnwra teste Hephaestione ea dicebant, ò zον εενταον τπτοοα

7,.. 676 ⁄Q0 1οον Ʒ/⁸¹, 7).... 2.,τναι 0?, 60 HAs, ⁴εεαωρέ̈νο εέm˙ rωπ Tενεε᷑αoν οοα,.... H0l⁴‿ννννα☚νντα . 7 5 7 3 2

d*, 6G.αᷣ εμeφ˙ dτοον επ τεμ᷑τοει ονρσmποε μεαμενυτ³α,.... Snregrεαᷣr⁴νννμτα d, dGα τνiᷣ τG,meGs

¹) 1. 1. pag. 624 sd. 8

· 7 4 4,. 1.* 1

2) Gaisf. ed. I pag. 72: 70 ε π ιωνπ⁶⁶νν εleνν uεν εναα ia, ri Te vOrτινν να τ αe nedezoον α n⁵ινινσμσηι νďα⁴ ον 0 v drerdri ‧ε⁶αν 361 π˙908 14o⁴⁴ν.

3) ibid. pag. 77: 10 ε α reiαedν αm³νυι⁶ιν ⁸οντm GGre, ei zdi rou ore αeι εον, e! Soαxzu euε²6α 4) ibid. pag. 72: r0 ε 2 1τα⁶νòmUftcerdeαον dε‿εa εᷣ να 2υσeς rds eis rous zaouuerous aioναs. 5) ibid. pag. 75 loco supra laudato. 6) nam prorsus aliam esse bacchiorum apud Romanos poetas rationem constat. 7) pag. 24 sdq.