Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

polyschematistum dixerunt, vir doctissimus iudicat. duem contra atque Hermannus fecerat, veterum metricorum rationem secutus ex antispasto et diiambo constare arbitratur. quin et aliis numeris antispastum saepe praemitti docet. veluti versum: sdεααν Grοαατον ◻μ⁶αμεμιτο) ut antispasto penthemimeren iambicam subiectam sic putat metiendum esse:

2

O G ut summam fere eius doctrinae, quam de versibus antispasticis Hermannus proposuerat, recepisse videatur. ²) tamen illud addendum esse existimat, ultimam eius antispasti syllabam, si brevis sequatur, utique longam esse debere. quod quo iure sibi sumpserit, ipse vir doctus videat. nam Hermannus quidem metrum eius versus sic descripserat:

at quotus quisque doctorum virorum reperietur, qui talem mensuram omnino velit comprobare? atque omnis haec ratio cur vel maxime nobis improbetur, ex iis, quae supra de his rebus dis- putavimus, Satis intellegi arbitramur.

Attamen negari non potest ab hac ratione non multum abesse eam, quam ad originem dochmiaci numeri enucleandam Fr. Goldmannus imitt. ³) nam is G. Studemundi) vestigia secutus, dui ut bacchium e dipodia iambica ita dochmium e tripodia iambica acatalecta natum esse censuerat, ex trimetro iambico sublata et secunda et quinta thesi dimetrum dochmiacum originem vult ducere ita, ut sublatae eae theses nullo modo nedue tone, quam dicunt, neque pausa compensentur. quam ad rem clarius illustrandam hoc ille schema metricum ascripsit:

S trim. iamb.

= S idem thesibus syncope suppressis.

S=8S S dimeter dochm. certe non multum interest ad naturam genusque rhythmicum dochmii definiendum, utrum anti- spastum eum trochaeo auctum ultima brevi sublata esse dicamus: G e O., an ex tripodia iambica natum altera thesi eo quo diximus modo suppressa:(G) S nam antispastus

duidem nihil aliud putatur quam trochaeus iambo nulla pausa subiectus. quod fieri hoc modo posse omnino negamus.

Quam difficultatem sentiens G. Brambachius*) primam dochmii partem(iambum dico) alio modo explicare studuit, cum in altera parte describenda ad eam, quam novissime diximus, rationem proxime accedat. nam in fine dochmii pausam statuendam esse ratus hanc unius tantum morae, non duarum esse iudicat, quod ipse dochmius hypercatalectus satis indicet. itaque exeuntis dochmii numerum trochaicum esse. quem eundem numerum etiam ab initio dochmii esse, et inveniri sane tales versus, qui puram hanc formam exhibeant: C C. ple- rumque tamen ab initio trochaeum hyperthesi quadam in iambum transire hoc modo:

duae in fine dochmii sit unius morae pausa, eam, si alter dochmius sequatur, supprimi posse ) Aesch. Pers. 277. 2) cf. Epitom.§. 220. 3) de dochmiorum usu Sophocleo. 4) de cant. Plaut. pag. 40. ⁵5) Metrische studien zu Sophokles pag. 59 sqd. Die Sophokleischen gesänge metrisch erklärt pag. XVII sq.