Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

debebat, reducit. et quamquam consociatio bacchiorum et dochmiorum valde ei suspecta est, tamen varietas illa numerorum cum dochmiacis copulatorum vix minor apud ipsum quam apud Seidlerum est. quin et breves illas binas, ternas, quaternas, quas dochmiacis inseri aliquotiens hic censuerat, ipse non modo probat, sed etiam quintam sibi ipse videtur invenisse. quarum syllabarum quae fuerit vis et natura rhythmica, etsi certius et probabilius demonstrare studet, tamen et ipsius explicatio admodum incerta et arbitraria, neque iis, quae de paracataloge sequenti capite affert ¹), de rhythmi illa fluctuatione cuiquam, puto, possit persuadere. sed in hac doctrina postea dquoque cum Epitomen doctrinae metricae ederet, acquievit.

lam ut haec omnia missa faciamus, quid tandem de ipso isto numero antispastico statuendum putamus? omnium primum illud videtur certum esse cum rhythmicis grammaticisque vetustio- ribus plane ignotum fuisse nec ante alterum p. Chr. n. saeculum a recenticris aetatis metricis ad explicanda quaedam metra excogitatum, deinde gliscente ut fit errore ad plura translatum esse. certe M. Fabius Quintilianus antispasticam dochmii mensuram ignorat. apparet autem nihil esse, quod illam quasi posthumam doctrinam carminibus veterum poetarum obtrudamus. quidnam vero causae fuerit, cur eam mensuram posteriores confingerent, iam supra vidimus. nesciebant illi videlicet alio modo eos versus, quos a basi incipere Hermannus docuit, paseos ignoratione novae suae rationi accommodare. et hos quidem bene vir doctissimus refutavit. quos vero ipse antispasticos versus dicit, veterum asynarteti sunt. itaque cum ceteri omnes versus, quos aut veteres aut Hermannus antispasticos esse voluerunt, longe alios numeros aperte contineant, ne in dochmiacis quidem metiendis antispasti suspicione carent. quid? quod in nullo alio ordine rhythmi decursum ita fractum ac fere eversum videmus, ut duae arses nulla nedue pausa neque thesi interiecta sese excipiant? id quod in medio unoquoque dochmio fieri necesse est, sive Hermanni priorem illam, sive posteriorem rationem sequimur. accedit, quod ne tali quidem modo aliorum numerorum cum dochmiis coniunctiones ad certas simplicesque formas redigi poterant, sed contra summa omnium generum confusio et perpetuae fere numeri- mutationes existebant. relinquenda igitur omnis illa nobis et reicienda pedum antispasti- corum ratio.

Neque equidem tam longus in ea re fuissem, nisi ad eandem illam metricorum doctrinam nuperrime recurrisset vir doctissimus F. V. Fritzschius.²) qui ut creticum pedem ex ditrochaeo a Thaleta inventum, ita a posteriore poeta antispastum trochaeo auctum ultima brevi-

..... suppressa et silentio unius morae compensata in dochmium mutatum esse censet: SN7.

nam ex iambo quidem et cretico dochmium constare non posse, syllabam ancipitem clarissime demonstrare; neque magis cogitandum esse de bacchio et iambo aut de dimetro bacchiaco cata- lectico. neque Aristidem Quintilianum cum diceret dochmium compositum esse εs 1dναρο α raicros aliud quidquam voluisse quam nominis dochmii rationem reddere et genus numeri definire, ut cuius partes plus unius morae discrimine inter se differrent. ²) neque plus momenti Fabii Quintiliani definitionem ad eam rem diiudicandam habere. itemque fere de glyconeo, quem

¹) Elem. pag. 278 sqd.

2) de numeris dochmiacis in ind. lect. acad. Rostoch. 1874, 1884, 1885.

3) grammaticos enim veteres constat tradidisse, oουνς nominari eos numeros, in qauibus arsis et thesis aut pares essent aut non amplius una mora distarent(2: 2, 2: 1, 3: 2), νiovs vero eos, in quibus maiore discrimine differrent(ut 3:5). videas Seidlerum de vers. dochm. pag. 401 sqdç. ceterum res vix credibilis.