6
numeros systematis comprehendi soluta saepe ultima arsi demonstraverit. addi poterat, quod et duplicem anacrusin in dubium vocavit et disyllabam thesin ante postremam arsin prorsus reiecit, quamquam in utraque re sententia eius Hermanno non probata est. itaque metricum schema dochmii hoc constituit: 8AA AASA
unde XXXII formae legitimae oriuntur. neque vero illud neglegendum, quod omnium earum formarum primus, quae apud veteres poetas locum, quae non haberent, impigra sollertia demon- strare studuit. denique haec ei propria laus debetur, quod primus pro certo constituit, quinam versus dochmiaci essent, et firmum quasi fundamentum iecit, quo omnis disputatio posterior niteretur, licet longe longeque a sententia eius ceteris in rebus sit discedendum. Sed antispastica dochmii natura Seidlero non erat dubia, qua in re prorsus cum Hermanno facit. et quamquam ipse se dicit in coniunctione dochmiacorum cum aliis numeris eam potissimum legem sibi scrip- sisse, ut„summam, quam fieri posset, numerorum aequalitatem simplicitatemque nancisceretur, ¹) tamen variam quandam rhythmorum turbam affert, quos omnes cum dochmiacis in unum versum coalescere putat, velut iambicos, trochaicos, dactylicos, anapaesticos, creticos, antispasticos, logaoedicos, molossicos, choriambicos, bacchiacos, denique omnes fere, quicunque cogitari possunt, numeros. et quosdam praeterea, qui cogitari non possunt. nam dochmiis interdum nunc binas, nunc ternas, nunc quaternas syllabas breves aut praemitti aut interponi censet. ²) quarum quae sit natura, num recte perspexerit, ipse admodum videtur dubitare. iam profecto nihil videtur deesse, ut ex omnibus omnia fieri possint, nisi eiusdem usus aliquot longae syllabae. at ne eae quidem desunt, cum etiam molossos aliquotiens dochmiacis immixtos esse arbitretur.
lam Godofredus Hermannus quinque annis post in Elementis doctrinae metricae operam dedit, ut ea, quae de dochmiacis versibus ante protulerat, sententia multis in rebus nimirum mutata, uberius exponeret certisque argumentis confirmaret. ac primum quidem tria illa, quae Seidlero praecipuae laudi eum tribuisse diximus, recepit; ipse autem cum antea dochmium ex iambo et trochaeo et arsi nuda constare nec aliud quidquam nisi antispastum hypercatalectum
esse censuisset:—=— Sl=, tum quidem eam descriptionem, quam iam in praefatione ad Eurip. Herc. fur. ²) proposuerat, potiorem duxit, ex qua dochmius arsin thesi destitutam inter quos iambos haberet:—— S— quia aliter„arsis ista in fine adiecta inconcinnam redderet numerum
et sine exemplo esset“, cum„indoles antispastica ea re non maior fieret.“¹) quod certe non magis probandum quam omnis illa antispastica mensura; immo vereor, ne multo etiam minus arsis nuda, quam nullo iure ipse finxit, ferenda sit. Aristidis Quintiliani autem et M. Fabii Quintiliani definitionem, qui dochmium ex iambo et cretico(es iduaßov zaur αiνοε Aæyrior) constare dicunt), falsam esse iudicat, quod media cretici syllaba non possit anceps esse. 6) nec magis alteram illam M. Fabii Quintiliani descriptionem, ex qua dochmius sit bacchiacus dimeter catalecticus(— S—) prorsus reicere dubitat. disyllabam anacrusin et thesin a Seidlero aut plane reiectam aut saltem in dubium vocatam Hermannus, id quod non
1) 1. 1, pag. 111.= 2) 1. 1. I.§. 60 G2.
³) pag. 6.— ⁴) Element. pag. 243. 5) Aristid. Quintil. de mus. pag. 39 Meibom:(io«) dν 1‿ᷣν Ʒαμ⁴d, 1 uν dνriuerato εε iduν⁵οu zai dioνοο ιανior*.— M. Fab. Quintil. instit. orator. IX, 4, 97: est et dochmius, qui fit ex bacchio et
iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus. 6) qua eadem de causa ubi creticum dochmiis adiectum cum molosso aliquotiens commutari dicit, eum non vere creticum esse, sed et ipsum ex arsi nuda et iambo constare censet.


