Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

spastici essent, ipse collegit. ¹) quos praeter dochmiaca et composita metra hos invenit: mono- metrum, dimetrum catalecticum et acatalectum, dimetrum hypercatalectum sive Hipponacteum. denique in Elementis²) et in Epitome ³) etiam trimetrum invenisse sibi videbatur.

Quae ipsa versuum antispasticorum paucitas monere debebat virum praestantissimum, etiam in hos, quos reliquos fecerat, accuratius inquirendum esse, certe non exceptis dochmiacis, quod tertium genus antispasticorum fuisse dixeramus. sed facile intellegitur, cur in hoc genere vel minime a se impetrare potuerit, ut de veterum grammaticorum ratione decederet. nam haec sola fere omnium metrorum cum ea, quam una cogitatione quasi a priori Hermannus animo finxerat, antispastorum lege congruere videbantur,¹) ut quae ab initio has tantum formas admitterent: =, quas inter se commutari nihil offensionis habebat. itaque in primis suis libellis) formam

dochmii hanc constituebat: V S=, quam antispasticam nominabat. cum autem anti-

LGUU OUG 1 spasticum rhythmum duos ordines continere censeret, quorum prior propter virium quandam debilitatem, quam ei inesse poetae fingerent, ab alio ordine interciperetur, hanc interceptionem modo post prioris ordinis arsin, modo post theseos demum partem adhiberi putabat. hinc alte-

ram formam dochmii existere, quam trochaicam appellat:

.

Quae dochmiaci numeri definitio licet ingeniosa sibique ipsa constans fuerit, tamen postea ne Hermanno quidem ipsi ab omni parte satisfecit. etenim postquam in praefatione ad Eurip. Herc. fur. iam aliam eius numeri constitutionem temptavit, Seidlerus inter Hermanni priores libellos et eum, qui est de elementis doctrinae metricae, clarum suum de versibus dochmiacis librum emisit.) cui ipse Hermannus tantum tribuit laudis, ut eius industriae praeter multa- alia haec tria potissimum deberi dicat, primum quod in his versibus constanter servari anti- spastum ostenderit, deinde quod syllabam, quae ante postremam arsin est, ancipitem esse docuerit, denique quod dochmiacos et ipsos et quosdam alios, qui cum iis copulari soleant,

¹1)§. 189 sdd. ²) Element. II. 229. ³) Epit. doctrinae metricae§. 216.

4) duam legem quomodo invenerit, in Elementis II, 20, 2. 3. ipse indicavit. ubi simul aliorum de anti- spastico metro sententias, Burnei inprimis et Gaisfordi, refutavit. quorum hie quidem antispastum ex iambo et trochaeo pedem coagmentatum ut ceteri iudicaus his fere schematis constitutis

GC08 1 1S s e Soð8= 9 9= BV

tot tantasque licentias admiserat, ut recte Hermannus vix quidquam eum reliquisse iudicaverit, quod non licitum in antispastis haberi queat. deinde vero ipse Hermannus sic pergit:Certissimum est optimos in re metrica magistros ipsos poetas esse, sed ea tantum condicione, si quis et numeri cognitionem idoneam ex ipsa eius natura petitam et sensum multa exercitatione subactum ad eos afferat....qua in re diligenter ad illud attendendum est, duod metrum quoque in carmine locove regnet ac primarium sit. nulloque in genere metri magis quam in anti- spastico id faciendum est, tum propter formas eius multis aliis metris similes, tum quia fere semper cum aliis iisque valde diversis metris consociatum invenitur. hac igitur nos via conabimur rem difficillimam, quantum duidem poterimus, planiorem reddere. qua via summum ingenium in errores deductum falso fundamento niti- coarguitur.

5) de metris pag. 243. Handbuch pag. 104.

) de versibus dochmiacis tragicorum Graecorum I. II. 1811.

1*