21
gona esset, hoc dicens: meum saltem fratrem sepeliam, et tuum, si tu sepelire noles. Ecquis enim ita loquatur, nisi si duos intelligi homi- nes velit, quorum alter suus ipsius frater, alter eius sit, quocum colloquatur? Atqui de uno hic agitur Polynice, Antigonae et Ismenac fratre communi. Contra nihil est offensionis in verbis Antigonae, si nomine deᷣνν omisso ναν et ν pro substantivis habemus, ita ut signiſicent, quem me, quem te convenit sepelire. Nunc enim hoc dicit: meo certe officio sepul- turae satisfaciam, et tuo, si tu noles; id est, ego certe Polyni- cem sepeliam, eoque facto et meum, et, si tu sepelire nolueris, tuum officium exsequar. Cum enim Ismena quaesivisset,
Ʒ— 2 5 7 7 Pdο ος Ʒmπωeν—ꝓσ αευνντον τπτοet,
num sepelire cogitas quem civitas sepeliri vetuit, eoque versu ostendisset, et quid non esset factura, et cur id, quod non esset factura, fa- cere recusaret, ad utrumque brevi Antigona respondet ita, ut et sepulturam se quidem Polynicem dicat et facturam id propterea esse signiſicet, quod suus sit, i. e. quod talis sit, quem sepelire se comveniat, sive quem sepelire a ci- vitate vetari nequeat, uno verbo quod frater sit. Oppositum enim r0„ ⁸ℳQ verbis dmπενιαιονννποε. Pluribus sententiam suam statim post declarat, cum Ismenac interroganti, 6 oxerAla, KOεοντο drντεεεμνιτοσε,
ita respondet,
d³* ddy ατ τυ νς ενμνν ειν εαοωꝓννυνꝙμςd. Hoc in loco quo sensu z ν Ʒει positum(de numero plurali ad Oed. R. 361. diximus), ecodem v. 45. 7⁰0„ οο accipiendum est. Addo El. 536.:
d⸗²ν od deriſ ανιοσ τνν εeρκν αα᷑ανεμν. et Oed. Col. 830.: 00+ Cνονιμσά moeJdν οος, dla se*.
Postquam planum fecimus, in v. 45. nihil ad sententiae integritatem de- esse, restat ut doceamus, versum 46. adeo inepta sententia esse, ut additus a Sophocle existimari nequeat. Vidimus, vocabulum dε non posse nisi ap- positionis loco ad verba ⁊˖)mↄ2νν να τ οσον adiectum putari. Atqui ineptis- sima haec appositio est, sive locum, quem obtinet, sive sententiam, quam continet, spectaveris. Ut enim pronomen a substantivo suo seciungi nequit eiusmodi membro conditionali, quo nihil, quod ad descriptionem pronominis necessa- rium sit, contineatur, ita perverse loqui existimandus etiam is est, qui, si quid appositionis loco addere substantivo voluerit, inter substantivum illud et appo- sitionem istiusmodi membrum conqditionale interponat, quod neque ad substan- tivum neque ad appositionem illustrandam necessarium sit. Eiusmodi autem esse membrum, quod inter zꝛ Gꝛν et K04é positum est, et ipsi modo mo- nuimus et quivis sua sponte intelliget. Neque aut Sophocles aut quisquam


