184 CGeßa Treverorum.
moda probitatis actione XII annis ſerenus extitiſſet, audto- ris omnium prævaricationum diaboli, qvi felicibus ejus acti- bus invidebat, inſtigatione retroconverſus, religioſi iti- neris limitem exceſſit,& incentivis vitiorum avaritiæ vi- delicet& cenodoxiæ plus juſto inhiavit. Ut enim militum interminaté habendi cupidorum muneribus& beneficiis potuiſſet ſatisfacere, non ſolum Clericorum& Laicorum bona diripiebat, verum etiam Eccleſiarum villas& cur- tes Deo& Sanctis ejus veſpere& mane& meridie famu- lantium victui deputatas, ſed& ornamenta pretioſa& va- ſa concupiſcibilia tam aurea quam argentea in ſuos uſus redigebat,& exinde expenſas faciens humanos in ſe favo- res concitabat. Nihil enim laude fuit ei in vita dulcius. Inde eſt qvod villæ duæ, una Dei genitrici loci, qui Orgium dicitur, nuncupata Macharia, diſtans à Treveri verſus a- quilonem circiter tria miliaria, altera beato Paulino, dicta Leſura& aliæ qvam plures, qvas omnes enumerare pro- pter multitudinem diſtuli,[longum eſt à prioribus quo- que Pontificibus ad tempus qvidem ſublatæ ſed freqventer ab omnibus reconſignatæ nunc autem ab hoc ſubtractæ nec reſtitutæ, Epiſcopalibus ſunt addictæ reditibus. Quarum pri- orem Dagobertus Rex Francorum inter cætera quæ Eccle- fiis Dei legitur contuliſſe beneficia, Sanctæ Dei Genietrici ob amorem Sanctiſſimæ virginis Irminæ filiæ ſuæ, tunc ibi degentis, nunc vero quieſcentis cum aſiis quam pluribus contulit, alteram autem quam diximus Leſuram beato Paulino Ludolphus Trevirorum Archi- Epiſcopus donavit & Sacerdotii ſui autoritate obſignavit, imprecans, ut ſi quis Leſuram in ſuccedentibus annis uſui fratrum, in Beati Paulini Baſilica miniſtrantium, ſuſtollere conaretur, di- ſperderet eum Deus de terra viventium. Dbi vero in hunc ejusdem Pontificatus Auctoritas collata eſt, iniquo- rum


