e e ee S eeee e e ee S,eeie,eseefe Z TeSSiSe eieieiSisieieie
BENEVOLO LkCToORI
GoDEFRIDUS GVILIELMUS LEIBNITIUS F. P. D.
KRia ſunt quæ expetimus in Hiſto- ria: primum voluptatem noſcendi res ſingulares, deinde utilia inprimis vitæ præcepta; ac denique origi- nes præſentium à præteritis repetitas, cum omnia optime ex cauſis noſcantur. Accedit, quod ſpes poſteritatis homines ad præclara gerenda inflammat, ut quemadmodum le- gunt veteres, ita ipſi viciſſim ſecuturis legan- tur. Porro delectationem& fabulæ præ- ſtant; egregia verò documenta, præſertim quibus diſcamus aliquid quod ratio ipſa non facile dictaſſet, rara invenio, etiam apud bo- nos Scriptores; quanto magis apud illos in- eptos& barbaros, quos ſecula ignorantiæ da- mnata produxerunt. Sed his quoque nune 4⁸ 3 KV gra-
3


