Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
113
Einzelbild herunterladen

Acœceshiones Hiſtorica 1t

hæreſin majori quam antea pertinacia roboravit, non reco- lens quod cum ſit Deus judex juſtus fortis& patiens, tanto delinquentium culpas diſtrictius judicat, quanto æquani- miter portat. Contigit ergo, ut de vitio in vitium corrue- ret, ſicut ſcriptum, qui ſordidus eſt adhuc ſordeſcat,& ſpi- ritu fornicationis ſeductus non multo poſt in adulterio de- prehenſus eſt& digna iniquitatis ſuæ morte peremtus eſt. Sæpedictus etiam Pontifex crebris infirmitatibus nunc pe- dum, quod Podagram Græci vocant, nunc ventris fluxu, quod ciliacam nuncupant, vexabatur, propter quod exqui- ſitiſſimos ſemper ſecum habere ſolebat Medicos. Habebat autem inter eos Judæum quendam Joſuæ nomine Phyſicæ artis eruditiſſimum, computiſtam peroptimum, Hebraica- rum literarum& totius Judaiſmi perfectiſſimum, quem cir- cumdabat militaris habirus. Hunc majori præ ca teris fa- miliaritate& dilectione idem Bruno ſibi annectebat, ſata- gens ut qvomodo ille ipſum carnaliter medicaretur; ita illi ipſe ſalutem animæ operaretur. Cum hoc ſæpiſſime de divinis diſputabat voluminibus, ſemper illum ad converſi- onem deprecans& exhortans, in quo tandem Domino lar- giente optatum tenuit effectum. Nam conſiliis ejus ac- quievit& ab ipſo baptizatus eſt. Cui Bruno ſuum nomen impoſuit& in cunctis bonis adjuvit, cunctis fidelibus ſuis ipſum commendans& petens, quia genus illud hominum multum eſt in fide inſtabile, ſemper deſiderat in vitæ neces- ſariis abundare, quatenus ubicun que ille ipſis manentibus ſuperveniret, providerent ei neceſſaria Ccum caritate.]

CAP. LXIX.

Unc iterum ad ordinem unde dig reſſus ſum, oratio- nis verba convertam. Cum ut dict um eſt Brunoomni- P moda