—— 2 2
Accesſiones Hiſtoricæ 105
rum& ut eos ab errore& perditione, quæ de haâc vita de- cedentes excipiebat, liberaret; manens quod erat, ſuſce- pit quod non erat, ex voluntate patris, cooperante Spiritu Sancto, homo verus per immaculatæ virginis uterum ſine viri ſemine natus eſt, quem quia filium Dei eſſe ſe dicebat, Patres veſtri crucifixerunt& vos ipſorum maledicta devin- xerunt dicentes: Sanguis ejus ſuper nos& ſuper filios no- ſtros. Verum tamen vos hoc maledictum evadere poteſtis ſi in ĩpſum firmo corde credideritis& de peccatis veſtris ĩp- ſum vobis propitium fieri rogaveritis, qui poſt paſſionem ſuam effrado inferno& his qui in adventu ejus credide- runt inde erutis, die III. Deus verus& homo reſurgens à mortuis, ab hinc die XL. videntibus qui digni erant ad cœ- los aſcendit, ubi ſedet in dextra Dei Patris ſui, æqualis eĩi& cœternus in divinitate, inde venturus in judicium in no- viſſimo dierum, Deus verus& homo, reddere unicuique prout geſſit in corpore ſive bonum ſive malum: Nec mi- nus credendum eſt in Spiritum Sanctum, qui ex Patre& fi- lio procedens univerſa condita vivificat, æqualis& conſub- ſtantialis per omnia in divinitate Deo Patri& Filio, pro- pter quod& fides Chriſtiana trium deitatis perſonarum u- nam prædicat eſſentiam, æqualem Majeſtatemn. Hanc fi- dem Catholicam per orbem confitetur Eccleſia, in qua u- num datur baptiſma in remĩſſionem peccatorum credenti- bus, in qua juſté& piè viventes poſt hujus vitæ decur- ſum corporibus noſtris eisdem quibus nunc paremus, immortalitate veſtitis, præterea communionem Sanctorum percipere& fruituros æterna beatitudine; malé verò ope- rantes non confeſſos& inemendatos in æterno arſuros in- cendio. Tunc Michea is videlicet, quo hortante hanc fi- dei editionem Epiſcopus exorſus eſt ait: Teſtificor tibi per Deum quia quod locutus es credo,& ecce jam lidaiſd
abre-


