106 Geſta Treverorum.
abrenuntio,& quæ nunc mihi non ſatis plenè ſunt intelle- cta, cum nobis tempus pacis& transquillitatis adveniet. perquirere curabo, tantum nunc accelera nos baptizare, ur poſſimus manus quærentium nos evadere. Similiter& alii omnes dixerunt. Tunc Epiſcopus baptizavit illum nomen ſuum imponens ei, alios autem Presbyteri, qui aderant baptizabant. Sed ut de cætero taceam aliis omnibus in ſequen- ti anno apoſtantibus iſte adhærens Epiſcopo in fide perman- ſit. Non ergo audebo nunc dicere, quod iſtius converſio ſit animæ convertentis ſalvatio, cum ſcriptum ſit, quia qvi converti fecerit peccatorem ab errore viæ ſuæ, ſalvabit ani- mam ejus à morte, ejus inquam, id eſt ſuam& converſi. Cum ad Ezechielem Dominus dixerit, quod ſi annuncia- verit impio viam ſuam malam& ille converſus non fuerit, ipſe tamen mercedem ſuam non amiſerit. Sic enim dicit: Si autem tu annunciaveris impio& ille non fuerit conver- ſus à via ſua mala, ipſe quidem in iniquitate ſua morietur, tu autem animam tuam liberaſti. Præterea multa alia bo- na operatus eſt, quod enumerare longum eſt. Hoc tan- tum ſciendum quod eleemoſynas pauperibus largas faciebat & Eccleſtis bona plurima conferebat, ſed& ab anteceſſori- bus ſuis aliquibus ablata reconſignavit, quorum teſtamenta in ejus memoriam in bibliothecis usque hodie funt recon- dita, quæ omnia ego puſillus qui hoc ſœribo ad redemtio- nem animæ ejus profutura poſſum optare ſed ſententiæ be- ati Auguſtini non audeo præjudicare. Dicit enim, omni homini qui Eccleſiæ Catholicæ non tenet unitatem neque baptiſmus neque Eleemoſyna quamlibet copioſa, neque mors pro Chriſti nomine ſuſcepta proficere poterit ad ſalu- tem, quoniam in eo vel hæretica vel ſchiſmatica pravitas perſeverat quæ ducit ad mortem. Mortuus eſt autem Anno Dominicæ iacarnationis M. C. primo, Non. Septembr. Et fe- pultus-


