Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
103
Einzelbild herunterladen

Accegſiones Hiſioricæ 103

re aut incredulorum colla fidei ſubjugare,& hac mentis intencione incitati decreverunt primum Judæos in civita- tibus& caſtellis ubicunque habitarent perſeqvi,& cogere illos aut Dominum jeſum Chriſtum Deum credere, aut ſub ipſa hora vitæ periculis ſubjacere, cumque eodem fervore civitati Trevirorum appropinquaſſent, Judæi qvi ibi habita- bant ſimilia ſibi arbitrantes fieri, qvidam ex eis accipientes parvulos ſuos, defixerunt cultros in ventribus eorum, di- centes, ne forte Chriſtianorum veſaniæ ludibrio fierent, debere eos in ſinum Abrahæ transmittere. Quædam au- tem ex mulieribus eorum, aſcendentes ſuper pontem flu- minis& adimpletis ſinibus earum& manicis lapidibus præ- cipitaverunt ſe in profundum. KReliqui verò, quibus adhuc vivere cordi erat, aſſumtis ſecum rebus ſuis& liberis, in Pa- latium quod aſile Trevirorum, ubi ipſa hora Egilbertus manebat, confugerunt,& cœperunt lachrimis flagitare ſuf- fragium. IIle vero nacta opportunitate ſuper converſione eos admonens ita exorſus eſt: Miſeri, nunc venerunt ſu- er vos peccata veſtra quæ operati eſtis, filium Dei blaſ⸗ phemando& Sanctiſſimæ ejus Genitrici detrahendo, ip- ſum quidem in carne veniſſe negando,& matri ejus ſuper- fluitatibus verborum veſtrorum derogando. Ecce jam hujus rei cauſa ad ſummam vitæ veſtræ deſperationem de- veniſtis,& vobis ego dico, ſi in hac infidelitate veſtra per- ſeveraveritis, corpore ſimul& anima peribitis. Vos pro ſimilitudine Patrum veſtrorum, qui ante Chriſti adventum ipſum in carne venturum crediderunt, vobismet ipſis blandi- entes, profecto niſi jam ipſum veniſſe,& quod redemtionis humani generis ipſum acturum Scripturæ referunt, adim- pleta eſſe cognoveritis, ipſi vos fallitis. Quæ vos ſtultitia vel magis duritia coardtat, ut cum Prophetica ſcripta le- gatis non retractetis, vobiscum cogitantes quam brevis tem- poris