Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
102
Einzelbild herunterladen

102 CGeſta Treverorum.

currit& adjutorio Dei& beati petri iſtius partis ſatis ad- modum modico, illius vero permaximo detrimento& confu- ſione, ad propria redire cœgit. Poſt multum vero tempo- ris cum idem dux inflictum ſibi anathema parvi penderet & in malis ſupradictis& ſimilibus perſeveraret, accidit ut quidam de militibus ejus die quadam in domum ejus ve- niſſet& facta hora prandii appoſita menſa coram ipſo pa- nem comedere deveniſſet[ debuiſſet& dux illi illudens, ſurge ait& foras egredere, coram me commeſturus non es, excommunicatus enim es,& ille ubi, inquit,& quis me præ- ter eum qui& Te excommunicavit. Cui dux ait, Ecce nunc vide jam parebit ſi ita ſumus excommunicati, ut ali- quæ nobis moleſtiæ poſſint accidere, ſi hic canis qui torte illis edentibus aderat, bucellam quam illi dedero comede- rit non pertimeſco: Sin autem, timenda eſt nobis excommu- nicatio& petenda reconciliatio. Et hoc dicto miſit bucellam, quam canis ut naribus adhibuit ultra contingere non curat, & nequis hoc canis ſaturitati imputare potuerit, cum alius illi bucellam mitteret, feſtinus arripuit, unde omnes qui a- derant ſumma admiratione ducti una voce dixerunt, opor- tere eos ad ſatisfactionem venire. Et ita fecerunt. Sit er- go nomen Domini benedictum in ſecula, qui Sacerdotum, licet peccatorum, tamen in multitudine clementiæ preces exaudit. Et quod noſtra parvitas in terris ligat, apud ip- ſum quoque ligatum eſſe confirmat, juxta quod ipſe bea- to Petro& per ipſum Eccleſiæ promiſit, dicens quodcun- que ligaveritis ſupra terram erit ligatum& in cœlis.

CAP. LXVI.

F Atempeſtate populus multus utriusque ſexus ex omniter- ra& natione Jeruſalem ire intenderunt,& totis deſideriis

anhelabant pro Dei& fidei amore aut ipſi mortem ſuſcipe- re aut