Job. Vito Durani Cbronicon. 25
bus fama celebri geſta& acta horribilia,& nimis mirifica magnanimi Comitis invictiſſimi& ſtrenuiſſimi militis Rudolphi coram præfata- civitate ipſum, ut dixi, Canonicè elegerunt, ſibi in continenti legatos hæc annuntiantes deſtinando in obſidione, quibus perſpectis à Comite admirabatur præ gaudio de gratia minus præcogitata& ſperata ſibi tam dignitativè in ſui abſentia collata,& exultans in Spiritu jucunditatis, ob- ſidione poſtpoſita abiit cum feſtinatione ad ipſos Principes, ipſisque gratiarum actionem referens, poſtulavit mediante eorum auxilio& conſilio inregno Alimanniæ incanonizari& bona Imperii poſſesſione pacifica obtinere, quod& factum eſt ſecundum ejus votum& omni- modam voluntatem..
Fertur quod tempore Rudolphi quidam Faber per omnia ſimilis Friderico Imperatori apparuit, qui à multis Baronibus& Magnatibus di- cti Regis, nec non à plebea turma Imperator Fridericus æſtimabatur, & valde honorificè& gloriosè tractabatur, qui cum hujuſmodi hono- rem non recuſaret, imo lubenti animo acceptaret, gerendo ſe in per- ſona ĩpſius,& hoc in præjudicium Regis Rudolphi vergeret, commotus Rex dixit toties& tam frequenter, vidi faciem Friderici Imperatoris, quia ſæpe ſibi converſatus ſum,& quaſi in aula ſua enutritus, quod no- lo dimittere, quin iſtum de quo eſt opinio iſta videam, an ipſe ſit vel non, quem cùm ipſum non eſſe comperiſſet, juſſus eſt ab eo occidi,& de memoria hominum tolli nimium credula falſitate. Quidam verò ajunt, quod judicio meo credibilius& veriſimilius eſt, Fabrum jam di- ctum ſimilem Imperatori Friderico dudum ante defuncto& ſepulto totis viribus ſuis renitentem prænominatis honoribus applicatum; ma- luiſſet enim operi, officio& artificio cum uxore& liberis ſuis in domo &commodo ſuo vacaſſe& invigilàſſe, quàm falſo& contra juſtitiam honoris apicem& culmen dignitatis, de quo non erat dignus taliter uſurpare; Cum autem diu reluctabatur ſuæ gloriæ indebitæ,& ad da- mnum ſuum redire anhelaret, exaudiri meruit,& ad propria rediit.
Item fertur de Rudolpho, dum adhuc Comes erat, quod uno tempore cum adjutorio civium Thuricenſium bellum commiſerit
(d) cum


