Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
24
Einzelbild herunterladen

24 Acceſhiones Hiftoricæ,

quingenti Epiſcopi, LX Abbates,& alii Prælati circiter mille. Hujus tempore ad ordinationem ſuam, ut prius dixi, Anno Domini MCCLXXIV, menſe Octobri Principes convenerunt& elegerunt præfatum Rudolphum de Habspurgin Regem Alimanniæ, quam ele- tionem Gregorius X apud Loſannam confirmavit, ſed Poſtea conſe- cratus eſt Aquisgrani in Regem Alimanniæ& Romanorum,& concor- diter fuit electus abuniverſis Principibus.

Fertur de eo, dum adhuc Comes extiterat, quòd cum quadam vice- per terram ſuam equitaret cum ſuis ſatellitibus, obviam habuit Cleri- cum corpus Domini portantem,& in terra pedibus ambulantem, quod cordi apponens, illico de equo proſiliit,& Clerico in reverentiam cor- poris Chriſti dedit. Qui ſtatim poſt ſublimatus fuit in Regem Roma- norum. Noluit tamenſe transferre ad partes Italiæ ad captivanda& oceupanda ibidem bona Imperii, quocunque nomine conferrentur, territus exemplo Conradini Regis in Apulia, ut ſupra dixi, ne decollati- one mofe ipſius contingeret eum perire& periclitari. Volens potius regno Alemanniæ in tranquilla poſſeſſione potiri& contentari, quàm alias ſe exponere diſcrimini& perditioni.

Cum Principes in Frankfurt elegerunt Comitem Rudolphum de Habspurg, ipſe potenter obſedit civitatem Baſileam, cum adjutorio ſuorum civium Thuricenſium,& Thuricenſibus vexillum coronavit cum magnagratiarum actione, ac licet Comes adhuc tenuis rebus fuit, tamen adeo atrociter& hoſtiliter ipſam oppugnavit circumquaque, quod nullus per multos dies ipſis civibus introitus vel exitus evaſionis opportunitas patebat. Nam cives utriusque ſexus de ſpe ſalutis diffi⸗ dentes ſtupore ac timore in eo, quodillis contigerat, medullitus ſunt

erculſi. Dum autem medio tempore poſt longam& diſcriminoſam conflictationem& pernitioſum ſchiſma habitum, ut ſupra dixi, inter Regem Caſtellæ Comitemque Cornubiæ in diſcordia electos; Princi⸗ pibus iterum Alimanniæ congregatis in unum ad Regem Alimanniæ eligendum, ſecundùm tenorem Decretalium incipientis: Venera-

bilem in Imperatorem coronandum& confirmandum,& intelligenti- bus fa-