Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
26
Einzelbild herunterladen

26 Acceſſiones Hiſtoricæ,

cum Dominis nuncupatis de Regenſpurg, tunc quidem in rebus& per- ſonis florentibus: nunc autem quantum ad utrumque in nihilum re- ductis, in quo quamvis victoria potitus fuerit, de equo tamen miſerabi- liter cecidit, nam tam acriter percuſſus& ad terram proſtratus fuit, quod ab hoſtibus mortuus putabatur, unde garconnes more ſuo præ- dam inſequentes, ipſum in conflictu nudum reliquerunt, mortuum enim ſe ſimulabat, ut tempore oportuno devicta morte reſurgeret& de mortis faucibus erui videretur. Quod videns quidam Burgenſis de Thurego appellatus Müller, quem ego vidi, vir corpulentus& pro- cerus fortisque viribus, ipſum defenſavit pro eo, ſe ut clypeum oppo- nendo potenter eum erexit,& in equum ſuum repoſuit, qui poſtea acies inimicorum ſecans& dirumpens ipſos crudeli plaga percuſſit; hoc beneficium Rex factus in Almanno cordis ſui reponens, cum poſt hocuna dierum in Civitate Moguntina demoraretur,& inter mili- tiam ſederet ſuam,& Molitori præfato eivi ad ſe illuc venienti ſereno vultu& alacri aſſurgeret,& eum dignis honoribus& amicitiæ indiciis pertractaret: Et ab eo ſciſcitaretur, cur tam ſimplici viro nullo di- gnitatis apice ſublimato tam reverenter& devotè aſſurrexiſſet, reſpon- dit quod me in uno conflictu, dum adhuc Comes extiteram, cùm in manus hominum incidiſſem hoſtium, de eis eripuit,& in equum ſuum collocavit, per eum mortem evaſi,& hoſtes meos fortiter ſtravi, nun- quam non illum revereri debeo, qui vitam meam, Domino aqjuvan- te, conſervavit.

Prætereà fertur, quod tempore ſuo, eo adhuc Comite exiſtenten, unum caſtrum excelſum& firmum in monte dicto Albis prope Thu- regum ſitum erat, quod Thuricenſibus oneroſum& valde infeſtum fuit. Nam ipſos odio habuic inceſſanter, quod tanto pernitioſius fue- rat, quanto patentius introitum& exitum eorum de vertice montis, in quo caſtrum locatum erat, inhabitatores caſtri conſpicere potue-

runt. Cuͤm hæc diu toleraſſent,& ſe minimè defendere valuiſſent, ſuſcitavit eis Dominus liberatorem Comitem Rudolphum, qui tunc

temporis civibus Thuricenſibus glutine amoris& vinculo znjjeitie colli-