Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
11
Einzelbild herunterladen

Chronographus Jaxo. 77

Annus Dni. XXXVIII. Tiberii XXIII. Tiberius in Capua veneno periit, inſidiis Gaji Caligulæ anno lm- perii XXIII, ætatis LXXVIII. Annus Dni. IXL. Gaji I. Gajus Caligulalll ab Auguſto Imperium ſuſcepit,& regnavit an- nis III. menſes X. dies VIII. Hic filius erat Germanici, qui filius erat Druſi fratris Tiberii Cæſaris. Auguſtus namque Druſum& Tiberi- um privignos ſuos adoptaverat in filios, Druſus autem genuit Germa- nicum, Germanicus Gajum, hic quia in exercitu natus fuit, ex calcia- mento militari caligula nomen accepit, Tiberius autem Cæſar moritu- rus patriis Diis ſupplicabat, ut ſucceſſorem regni ſibi præmonſtrarent, Reſponſum ergo accepit, Hunc eſſe regnaturum, qui ſibi primus ſum- mo diluculo præ foribus aſtaret. Mandat ergò nepotis ſui Tiberii(hic Tiberius erat filius Druſi, filii Tiberii Cæſaris, quem Caligula veneno interfecerat) pædagogo, ut ſibi primo mane puerum adduceret, quo tardante ciborum perceptione Gajus primo affuit, Quem videns Tibe- rius ſemetipſum arguebat, quod ullum à Diis augurium quæſierat. Commiſit itaque huic imperium, multum ſibi commendans Tiberium pParvulum. Gajus verò pro tempore benigne reſpondit, ſed omnia mentitus puerum interfecit. Suſcepto namque Imperio talis fuit, ut omnium anteceſſorum omnia crimina ſuis criminibus purgaverit. Namut breviter crudelitatem& nequitiam ejus depromam, ſæpe ex- clamaàſſe fertur: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet. Gajus Agrippam Herodem Judææ præfecit,& Judæos calamitatibus preſſit, ſemet in Deos transtulit. Annus Dni. XIL. Gaji II. Philo pro judæis apud Gajum interpellans nichil proficit. Annus Dni. XLI. Gaji III. Pilatus a Gajo multis calamitatibus preſſus ſe ipſum interfecit. Annus Dni. XLIII. Gaji IV. Matthæus Evangelium hæbraicè ſcribit. Herodes cum Herodi- ade apud Lugdunum exiliatur, hic eſt qui Johannem Bapt. decollavit& 1: paſſioni

1 3