10 Acceſtiones Hiſoricæ,
effector,& doctor hominum eorum, qui libenter ea, quæ vera ſunt, au- divit,& multos quidem judæorum, multos etiam ex gentibus ſibi ad- junxit, Chriſtus hic erat. Hunc accuſatione primorum noſtræ gentis virorum, cum bilatus in crucem agendum decreviſſet, non deſe- ruerunt hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit enim eis tertia die iterum vivus, ſecundum quod divinitus inſpirari Prophetæ vel hæc vel alia de eo innumera miracula futura eſſe prædixerant, Sed& in hodi- ernum diem Chriſtianorum qui ab eo nuncupati ſunt& noinen perſe- verat& genus. Eodem anno Stephanus lapidatur. De hoc anno in quo Jeſus patitur etiam FLEGO Gentilium ſcriptor ſic ait: Quar- to autem anno Olimpiadis CClI. magna& excellens ſuper omnes quæ ante eam fuerant defectio Solis facta eſt hora diei ſexta, ut ſtellæ in cœlo viſæ ſint, terræque motus in Babilonia Nicenæ urbis multas ædes ſub- vertit. Annus Dni. XXXIVv. Tiberii XIX.
Paulus de cœlo vocatus. Jacobus frater Domini Jeroſolimis
Epiſcopus ordinatur ab Apoſtolis, ſeditque annis XXX. Annus Dni. XXXVv. Tiberii XX.
Pilatus imaginem Cæſaris in templo ſtatuere volens, ſeditiones
in Judæis excitavit,& ſacrum theſaurum, qui Corbanan dicitur, abſtulit. Annus Dni. XXXVI. Tiberii XXI. Sejanus Præfectus Tiberium hortatur, ut Judæos deleat. Annus Dni. XXXVII. Tiberii XXII.
Pilatus ad Tiberium ſcripſit de paſſione& reſurrectione Domini & de virtutibus ejus, per quas creſcente plurimorum fide Deus credere- tur. Tiberius verò cum magno favore retulit ad Senatum, volens ut inter cætera ſacra reciperetur. Senatus verò indignatione commo- tus, cur non ſibi primò delatum fuiſſet, ut de ſusci piendo cultu ipſe prius decerneret, religionem Chriſti recuſavit& Chriſtianos urbe pellendos ceniuit, Tiberius verò accuſatoribus Chriſti edicto mortem commina- tus eſt,& ob hanc cauſam plurimos ſenores proſcripſit& in mortem coëgit. Pilatus decimum agens annum à Judæis accuſatur.
An-


