12 Accegsſcones Hiſtoricæ,
paſſioni Salvatoris interfuit, Hunc Aretha Rex Arabumprioribus annis bello vicerat, cujus filiam propter Herodiadem repudiaverat, de quo Joſephus ſic ſcribit: Juſtè ultio divina in Herodem commota fuit pro vindicta Johannis qui vocabatur Baptiſta. Hic enim Herodes occidit virum valdè bonum, qui præcipiebat Judæis virtuti operam dare, ju- ſtitiam colere, pietatem in DEUM ſervare& per baptiſmum in unum coire. Eodem anno Gajus à protectoribus ſuis occiditur, quem Ce- reas tribunus primus gladio adpetiit, in cujus Secretario inventa eſt ar- cha ingens variorum venenorum, quibus Claudio Cæſare jubente di- merſis maria dicuntur infecta, in tantum ut multitudo piſcium, quos idem exitium enecaverat, per littora invenirentur ejecta. Periit au- tem anno ætatis ſuæ XXXVIII. Regni IV. Annus Dni. XLIv. Claudii I.
Claudius Cæſar quartus ab Aug. Imperium adeptus eſt& regna- vit annis XIII menſes VIII dies XXVIII.—
Hic patruus erat Gaji frater Germanici filius Druſi, qui Augu- ſtam Vindelicam civitatem in Rhetia provincia condidit,& apud Mo- gontinum habet monumentum. Claudius verò Cæſar, ventri, vino, libidini feædæ obediens, vecors ac pavidus libertorum& conjugis fubja- cebat imperiis.
Annus Dni. XLIV. Claudii II.
Duodecim Apoſtoli XII ut Beda ſcribit anno per orbem ſunt di- viſi. Ex quibus Petrus fundata primum Antiocena Eccleſia Romam tetendit, ubi cathedram Epiſcopalem per XXV annos tenuit.
Annus Dni. XLVv. Claudii III.
Primus poſt Petrum Antiochiæ Evodius ordinatur Epiſcopus. Herodes Agrippa, filius Ariſtoboli, anno regni ſui VII percutitur ab angelo.
Annus Dni. XLVI. Claudii IV.
Claudius Cæſar de Britannis triumphat: Eodem anno orta eſt fames per Siriam, quam Agabus Propheta prædixerat. Hoc anno Paulus& Barnabas aſcenderunt Jeroſolimam.
Annus


