4Q 992 UBmmen in liij. Cap. Sphar⸗
ſlambigam, num omnis ſtella ſit rotunda, licet ex ui huius ſyllogiſmiſ Omni⸗ lapis eg rotundus: Omnts fella eſt lapis. Igitur omnis ſtella eſt rotunda.] recte il- lud inferam ex falſis præmiſſis, nunquam tamen certus reddar de prædicta con- cluſione mihi dubia. Atex orbibus eccentricis,& epicyclis, non ſolum apparen- tiæ iam olim cognitæ defenduntur, ſed etiam futuræ prædicuntur, quarum tẽ- pus omnino ignoratur: ita ut ſi ego dubitem, an v. g.in plenilunio Septembris anni 1587. futura ſit eclipſis Lunæ, certus omnino reddar ex motibus orbium eccentricorum,& epicyclorum, futuram eſſe eclipſim, ita vt amplius non du bitem. Immo ex eiſdem motibus cognoſco, qua hora illa eclipſis inceptura ſit,& quanta pars Lunæ ſit obſcuranda. Eodemque modo omnes eclipſes tam Solares, quàm Lunares prædici poſſunt, earumque tempus,& magnitudines, cum tamen nullum certum inter ſe ordinem ſeruent, ita it determinatum tem- poris interuallum inter duas proximas interijciatur, ſed aliquando in uno an- no duæ contingant, aliquando una,& aliquando nulla. Non eſt autem credi- bile, quòd nos cogamus cęlos(cogere autem uidemur, ſi eccentrici,& epicycli fint figmenta, vt aduerſarij volunt)ut noſtris obediant figmentis, moueantur- que vti nos volumus, vel vti noſtris principijs congruit.
QVop veroattinet ad Nicolaum Copernicum, dicimus, eum non reſpue- re eccentricos,& epicyclos tãquam fictitios,& philoſophiæ repugnantes. Ponit enim ipſe idem terram, tanquam epieyclum;& in Luna ſtatuit epicycli epicy- clum: Sed hoc ſolum conari, vt periodos motuum planetarum emendet, quas iam claudicare inuenerat. Diſficile enim admodum eſt, periodos motuum ita definire, ut multis annorum ſeculis à vero non deuient, cum nullus vnqua mortalium vnius planetæ potuerit periodum ita determinare, vt non ſuper ſint aut deſint aliquæ minutiæ, quę in magno annorum interuallo, notabilem, erro rem inducant. Vt mirum ſane ſit, Deum Opt. Max. planetarum motus tantis difficultatibus obſtruere voluiſſe, ut nemo hominiũ eos perfecte poſſit aſſequi, ſed ſemper inueniat, quod in tanto artificio tam nobilium corporum,& in tan ta corum motuũ harmonia,& concordia admiretur, perpetuis lau dibus corũ conditorem,& motorem celebrando. Vt potiſſimum propter conſtitutionem cælorum, eorumq; motus, in quibus ſemper ſupereſſe uidetur, quod ſumma di ligentia inquiratur a ſolertiſſimis rerum cæleſtium perſcrutatoribus, ſcriptum eſſe uidcatur ab Ecclefiaſte cap 3. Er mundum tradulit diſpurationi corum Ine videlicet aliquando, fi perfecte cælorũ numerũ, ordinem, cônſtitutionem,& mo tum intellexiffent homines, deſinerent opera Dei inquirere,& admirari,& ingenia, fublata exercendi cauſa, ceſſarione torperent. Iraq; quod ala via Co- pernicus Qᷓauεᷣ‿e tueatur, mirum non eſt. Quia enim ex motibus eccentrico- rum,& epicyclorum cognouittempus, quantifatem& qualitatem apparentin rumtam futurarum, quam pręteritarum, potuit, ut erat ingenioſſimus, nouam viam excogitare, qua illæ apparentiæ commodiusſ(ut ipſe putabat)defendi pof- ſent,& periodi motuum aliqua ex parte cmendari, quas lam animaduen terat claudicare, quod præeipuum uidetur fuiſſe ſtudium Copernici, ut diximus. quẽ admodum etiam cognitã aliquã cõcluſionem poſſumus in pluribus ſyllogiſ- mis, etiam ex falſis præmiſſis inferre. Tantum autem abeſt, ut piopter do- trinam Copernici tollantur eccentriei,& epicyeli, ut multo magis propte- rea ponendi ſint. Idcirco enim Aſtronom hos orbes excogitarunt, quia cer- w0 certius ex uarijs phænomenis deprehenderunt, planetas non ferri ſem- per æquali diſtantia a terra. Quod quidem libenter Copernicus Ahniche. cum
ecun-


