Druckschrift 
Christophori Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphæram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen

ſoan. de Sacro B0ſco. 21

cselum putauit, firmat, continet, ambit:& quaſi munit non ſolum reliquas ſphæ- ras inferiores omnes, verum etiam omnia, quæcunque in mundo vniuerſo exi- ſtunt. Vel etiam dicitur Firmamentum, quoniam videlicet continet ſtellas fir- mius hærentes, vt mox dicetur. At verò ſphæram ſtellarum fixarum nominat, dquia defert, circumuehit,& continet omnes ſtellas fixas: Quæ quidem ſtellæ non ideo fixæ dicuntur, quod non moueantur, aut quod fixæ prorſus permaneant. Hoe enim falſum eſt, cum experientia compertum ſic clariſſime, eas moueri, vt ſuo loco dicetur. Neque etiam fixæ dicuntur, quòd non moucantur, niſi ad mo- tum orbis, in quo ſunt: Hac enim ratione Planetæ quoque fixi dici deberẽt, cum ſolum ad motum orbium, in quibus exiſtunt, circunferantur, ve poſtea oſtende- mus. Sed ideo appellantur fixæ, quod ſemper cundem inter ſe ſitum, ordinem, at- que diſtantiam ſeruent, quod quidem tum anticorum Aſtronomorum obſerua- tiones, puta Ptolemæis Albategni;, cęterorumque, tum etiam recentiorum ma- nifeſtiſſimè nobis declarant. Semper namque ſtellæ illuſtris illius cõſtellationis, quæ Orion nuncupatur, eundem inter ſe ſitum, ordinéè, ac diſtantiam cuſtodiũt, vt nimirum tres ſtellæ cingulum Orionis conſtituentes propetuo lineam quaſi re ctam conficiant. Idemque in ſtellis Vrſæ maioris,& minoris,& denique aliarum conſtellationum obſeruatum fuit: Qua de re lege Ptolemæum Dictione. Alma- geſti,& Ioannem de Regiomonte in epitome eiuſdem Dictionis, vbi plurimæ ſtel larum obſeruationes in medium proferuntur, ex quibus perſpicuè colligitur, ſtel- las Firmamenti eundem ſemper ordinem, ac ehan ſeruare inter ſe. Ob eandem quoque rationé a Gręcis dicta eſt octaua hæc ſphæra æ'xXcie, quaſi non vaga, inerrabilisque quia nimirum omnes ſtellæ in ea infixé ſine vllo errore, permi- ſtioneve procedunt.

PosrREMoO reliquæ ſeptem ſphæræ, quarum ſingulæ ſingulas continent ſtellas, planetarum ſtellæ vocantur, quoniam deferunt ſtellas, ſiue aſtra, qui planetæ ſunt dicti, id eſt, aſtra erraticaſeu Errones, non quod ita in cœlo ob- crrent, vt non ordinato, certo,& detecminato motu vehantur: Hac enim ratio- ne non poſſet de illis haberi ſcientiaquod verum non eſt, cum habeant certas motuum periodos: Sed ob id aſtra crratica vocentur, quod neque ipſa inter ſe ean dem ſemper habeant diſtantiam, neque cum ſtellis fixis octaui orbis eundem ſer uent ordinem. Quod quidem lace clarius intuemur quotidie in Sole, ac Luna. Modo enim hi duo blanetæ inter ſe omnino coniunguntur, vt fit in Nouilunijs, modo alter alteri opponitur, ac maxime alter ab altero receditvt in Plenilunijs contingit, modo magis, modo minus propinqui inter ſe conſpiciuntur. Rurſus modo prope hanc ſtellam fixam octaul orbis, ſeu Firmamenti apparent, modo prope illam: Atque idem prorſus in reliquis planctis fuit obferuatum. Nunc enim recto videtur incedere curſu, nunc retrocedere,& in contrariam partem niti. Nunc occultari,& deliteſcere, ob propinquitatem Solis; Deinde cum S01 ab eis recedit, vel ipſi a Sole, rurſus prodire in lucem, ſeſeque aperire,& de- Promere. Nunc antecedere Solem. Nunc eundem ſublequi. Nunc velociſſi- mo curſu quaſi incitari. Nunc verò ita retardariVt ne moueri quidem exi- ſtimentur, ſed in codem prorſus Zodiaci loco conſiſtere. Nuuc denique in ſe- Ptentrionem excurrere. Nuncin meridiem. De qua re plura in Theoricis pla- netarum exponuntur. Hanc igitun ob cauſam ita ſtellæ in ccœlo oberrare viden- tur, vt caſu quodam, ac fato agi iudicentur. Quapropter ab Aſtronomis Plane- te merlto nuncupantur.

8 3 SECVN-

Stellæ Fi mamenti cur fixe di cantur.

Sphærę Planetaru cur ſic di⸗ ctæ.