Druckschrift 
Christophori Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphæram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen

Centrũ,& axis ſphe quid ſe cundum Euclidé.

Diſcrimé inter dia- metrum & axem ſphæræ.

Poli mun di.

24 Comment. in:. C ap. J. phaera

CENTRVH ſphæræ Euclides in lib. r 2. ita deſcribit. Centrum ſphæræ eſt, dem quod& ſemicirculi, à cuius reuolutione ſphæra effici intelligitur.

AXEM Vero ita definit Euclides loco citato. Axis ſphæræ eſt quieſcens illa linca, circa quam ſemicirculis, ex cuius nimirum circumactione ſphæta confi citur) conuertitur. Proclus autem Diadochus ſic. Axis mundi(quem nos iam ſphæram eſſe diximus) vocatur dimetiens ipſius, circa quam voluitur. Ex his vero omnibus defimtionibus perſpicuum eſt, non omnem bneam, quæ per cena trum ſphæræ tranſiens extremitates ſuas ad circunferentiam ex vtraq́; parte ap- plicat, axem dici,(quamuis diameter dicatur) niſi circa cam ſphæra voluatur. Multo enim plura complectitur dia meter, quam axis cum axis fit quid inferius, Diameter vero quid ſuperius: Omnis ſiquidem axis diameter eſt, at non contra; Quoniam in ſphera cęleſti ſolę diametri axes dici poſſunt, circa quas fit aliquis motus, quæ quidem paucę ſunt,& pręcipuus axis eſt ille, qui protendi- tur a ſeptentrione per mediam terram verſus auſtrum-Innumerę tamen diame- tri aſſignari poſſunt.omnes nimirum lineę per centrum ſphęrę tranſeuntes; im- mo& planę figurę diametros habent, vt circulus,&c. non autem aXxem. Axis etenim in ſolidis duntaxat corporibus reperitur. Poteſt tamen quęuis diameter dici quoque axis, quia circa eam circumuolui poteſt ſphęra, quemadmodum circa axem mundi, licet reipſa non moueatur. Sicapud Geometras, atque Aſtronomos quilibet circulus in ſphęra habere dicitur axem proprium, cuca quem nimirum circulariter, atque vniformiter mouerctur, ſi deberet moueri, quamuis actu non moueatur. Huiuſmodi axis eſt d iameter ſphęrę per centrum circuli ducta,& ad angulos rectos plano ciuſdem circuli inſiſtens. Dicitur au- tem illa diameter, circa quam cęlum, ſeu ſphęra conuertitur, axis, ſumpta ſi⸗ militudine ab axe ligneo, ſuper quem rota alicuius currus contorquetur, deri- uaturq́ hoc nomenm ab agendo, id eſt, mouendo, quia videlicet circa eum mundus ſine intermiſſione circumagitur. Quem nobis Manilius poeta elegenter depin xit his carminibus,

Aera per gelidum tenuis deducitaur axis,

Libratuniq; gerit diuerſs cardine Mundum,

Sidereus medium circa quem Koluitur orbis.

Aeternoq; rotat curſus mmotus,.... 1.

Axe quoque cęlum, terramq́;ſuſtineri finxerunt antiqui. Vnde Cicero ait. Ter ra, quę tranſiecto axe ſuſtin etur. Ad quod alludit Lucanus, quando Cęſari ſedem in cęlo commonſtrat, ita icribens.

Aetheris immenſt partem ſi preſſeris unam, Sentiee axis onus librati pondera cęlt.

QVoNTAM vero duo ſunt poli mundi; duo uidelicet puncta axem ter- minantia; IIle, qui nobis in Europa degentibus ſemper apparet, conſpicuusque exiſtit, dicitur Borcalis, fiue Borcus. Septentrionalis, Aquiloniusve; Ab Aſtronomis autem appellatur polus Arcticus, id eſt, Vrſinus, a conſtellatione quadam inſigni, quæ Græce dicitur, A εκπτ%,Latine vrſa, perpetuod: circa Po- lam hunc conuertitur. Hunc quoque pleræque nationes vocant Nort: Italis uero Tramontana dicitur. Alter uero polus Auſtralis dicitur, vel Auſtrinus, Meridionalis, uel Notius; Aſtronomi vocant Antarcticum, quod per diame- tcum oppoſitus ſit polo Arctico. Hic nunquam nobis conipi citur: Semper enim tantum ſub noſtro hemiſphærio deliteſcit, quantum alter ſupra jdam he- miſphe-