LIoan. de Sacro Boſco. 13
in occaſum: Idcireo auctor noſter volens vtramque tractationem breuiter per- ſtringere, in tertio cap. aglt de primo illo motu,& de omnibus, quæ ratione illius accidüt in varijs regionibus, nempe de ortu,& occaſu ſignorum, quæ à primo mo bili perpe tuo ab ortu in occaſum deferuntur-Item de diuerſitate dierum, ac no- ctium, quæ ob diuerſum ortum, obitumque ſignorum diuerſis in lecis varia exi- ſtit;& denique de climatibus, in quibus huiuſmodi diuerſitas reperitur diſſerit. In quarto vero cap. diſputat de circulis, orbibus& motibus planetarũ,& de cau- ſis eclipſium Solis,& Lunæ,& de ijs, quæ ratione ſecundi motus contingunt. At que ita compendio quodam videtur hoc libello toram ſcientiam de rebus cœle- ſtibus fuiſſe complexus.
CAPVT PI M V M.
PHERRA igitur ab Euclide ſie deſcribitur. Sphæra eft tranſitus circunferentiæ dimidij circuli, quæ fixa diametro eouſcque circunducitur, quonſque ad locum ſuum redeat.
Ideft. Sphæra est tale rotundum,& ſolidum, quod deſcri-
bitur ab arcu ſemicirculi circunducto.
COMMENTARIVS.
O cprimum caput continet principia, ac fundamenta totius Aſtro nomiæ, de quibus etiã doctiſſime diſſerit Ptolemęus in prima Di- ctione ſuæ magnę conſtructionis. Diuidi autẽ poterit commodiſ ſime in quatuor præcipuas partes. Prima pars continet quinque definitiones, duas quidem ſphærę: tertiam centri ſphęrę: quartam ipſius axis mundi.& quintam p olorum mundi.
IN ſecunda parte continentur diuiſiones qſnædam ſphæræ: In tertia, quænã ſit mundi, forma, explicatur: In quarta denique quaſdam concluſiones de cœleſti,& elementari regione auctor demonſtrat.
VT autem due ſphærę definitiones intelligantur, aduertendum eſt, apudl Mathematicos tria genera quantitat um duntaxat reperiri: Sub primo conti nen tur omnes lineæ, quarum extremitates ſunt puncta: Sub ſecundo includuntur omnes ſuperficies, quæ lineis terminantur; Tertium denique genus corpora, ſeu ſolida complectitur, quorum extrema ſunt ſuperficies. Linea eſt longitudo ſine latitudine„vnam tantum habens dimenſionem, qua ſecundum longum diuiditur. Superficies vero eſt latitudo profonditatis expers, duas duntaxat recipiens dimenſiones, vnam ſecundum longitudinem, alteram ſocundum la- titudinem. Corpus denique, ſiue ſolidum eſt magnitudo tres admittens dimen- ſiones, longitudinem videlicet, latitudinem,& crasſitiem ſeu profunditatem: Neque alia magnitudo, ſiue quantitas a Mathematieo præter has tres conſide- ratur, quod plures dari non poſint, cum nec plures dimenſiones tribus prædi- ctis qu eant reperiri. Quod quidem ad init ium librorum de cœlo Ariſto teles li cet conetur multis rationibus probabilibus confirmare, Mathemaricttamen idipſum vnica demonſtratione clariſſima oſtendunt, quam libuit hic appone-
re,
Quod in primo ca pite Sphę rę agatur-
Quantita
tis tria tan tum ſunt genera.
Linea qd.
Superfi- cies qui d.
Corp us quid.


