Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
62
Einzelbild herunterladen

Repugnan- tia i dictis aduerſarii.

62 Apologiæ

ſpecies eſſe ſtatuerat, immemor eorum, quæ antea dixerat, ubi aliam etiã præter eas quartam commemorauerat, nunc etiam quintam adiicit, dum definitiuum dicit eſſe ſpeciem quandam reſolutiui; hic enim diſtinguitur ab eo, quem uocant à notione finis, quia detinitio artis non eſt finis ipſius artis; nec non ab illo qui eſt à toto ad partes integrantes, niſi hic quo- que ambiguis nominibus uti uelimus,& æquiuocè ſumere totum& par tem. ſic etiam à tertia ſpecie, quæ eſt à ſpeciebus ad genera, ut patet; ac demum a quarta, quia non eſt proceſſus à poſteriori ad prius, qualem di cebat eſſe a uiſu ad tadtum. Aliam quoque repugnantiam, eamq; multipli cem in eius dictis notare poſſumus, nam in calce capitis 23. refutat illorũ opinionem, qui dicunt eum tantum eſſe ordinem definitiuum, quando 3 definitione diſciplinæ auſpicamur; inquit enim definitiuum ordinem eſſe etiam incipiendo a definitione ſubiccti, uel a definitione finis, quare tres defimitiui ordinis ſpecies eſſe ait, quatenus ordiri à definitione tripliciter poſſumus, uel a definitione diſciplinæ, uel à detinitione ſubiecti, uel à defi nitione finis. Primuùm quidem in hoc ſibi ipſi aduerſatur, quòd qui prius qixerat definitiuum redigi ad reſolutiuum, hic ipſum redigit etiam ad

poſitiuum, nam incipere à definitione ſubiecti eſt proprium ordinis com

Repugnan- tia 1 dictis aduerſarii.

poſitiui ſcientiarum contemplatiuarum; quare ſi hic poteſt etiam uocari definitiuus, ſcientia naturalis, quam compoſitiuo ordine traditam eſſe ſtat, etiam definitiuo tradita dicetur, quoniam ſecundum librum phyſico rum Ariſtoteles auſpicatur a definitione ſubiecti totius ſcientiæ naturalis

Alia quoque notatu digna repugnantia,& ca quidem manifeſtisſima, in

eius dictis eſt quòd quum certum ſit cuiuslibet diſciplinæ initium à defi⸗ nitione ſumi, ut ſæpe in libris meis lõôgicis à me dictum eſt, præſertim ue in quarto cap. ſecundi libri de methodis, ſi hoc facit ordinem defini- tiuum, certe omnis ordo eſt definitiuus eoq́; ſcientiæ omnes,& artes tra- ditæ ſunt; uel igitur per hanc conditionem conſtituitur propriè ſumptus definitiuus prout ab aliis diſtinguitur, uel communiter ſumptus, qui alios complectatur; ſi dicat eſſe definitiuum propriè acceptum, ergo excludun tur omnes alii ordines,& ſolus datur ordo definitiuus, itaque non recte ipſe dicit dari compoſitiuum,& reſolutiuum: ſi uerd dicat eſſe latè ſum- ptum definitiuum, quod quidem magis dicendum eſt, ipſe manifeſte tres huius ſpecies ponit et nulla ex parte disſidet a ſentẽtia medicorum, inquit enim uel poſſe initium ſumi à definitione diſciplinæ, uel à definitione ſubie Gi, uel a detinitione finis; nulla certe alia ratione Galenus, ac medici poſ ſent ex ipſo ordinum initio ipſorum differentiam ſignificare, nam ſecun- dum ipſos ordo definitiuus incipit à definitione diſciplinæ, compoſitiuus a defmitione ſubiecti, reſolutiuus a' definitione finis, non enim poteſt at- tribui reſolutiuo quòd ordiatur a definitione ſubieci, quandoquidem in