Druckschrift 
Iacobi Zabarellae Patavini De Doctrinæ Ordine Apologia
Seite
61
Einzelbild herunterladen

Liber Secundus 61

monia quæ ab ipſo ad comprobandam de duobus ordinibus ſententiam afſeruntur, quantuncunque roboris habeantparum enim, meo iudicio, habent,& a propoſito aliena ſunt) pro me omnia faciunt, quum ego uere- duos ordiaes ſtatuam; hæc igitur omnia miſſa facio tum quia leuisſima eſſe puto tum quia, ſi quam uim habent᷑ mihi, non illi ſuffragantur.

CAPDT TERTITVeM

Confutatio eorums, qua ab aduerſario dicuntur de ordine definitiuo.

Nüs etiam, quæ ab illo de ordine definitiuo dicuntur,magna inconſtã⸗ tia,& uarietas eſſe uidetur, nam reprobat omnino ordinem definitiuũ, licet infirmis,& uix probabilibus argumentis;& cundem inquit redigi ad reſolutiuum, quia eſt diſſolutio detinitionis in partes, ut etiam aſſerere Galenus uidetur in principio artis medicinalis: eundem igitur& repro- bat,& admittit; dum enim ipſum ad reſolutiuum reducit, ordinem eſſe fa tetur, qua in re diſcrepat omnino a ſententia mea, quum ego illius pro- reſſus naturam conſiderans oſtenderim nullum eſſe ordinem à definitio

ne ſcientiæ ad ſcientiam ipſam, quoniam definitio illa locum proœmii ha

bet in proœmio autem nihil adhuc tractatur; quare nullus poteſt doctri-

ordo conſiderari inter proœmium& tractationemſed ſolùm in ſerie

partium tractationis; quoniam igitur a definitione diſciplinæ ad iplam di ſciplinam procedere nullus doctrinæ ordo eſt, ideo ad nullum ordinem redigi poteſt. hic ordo definitiuus, quatenus procedens a definitione di- ſciplinæ ad diſciplinam: licet enim artem medicinalem Caleni dixerim ha bere ordinem reſolutiuum quatenus in ipſa tractatione proceditur a ſa- nitate corporum, quæ eſt finis ad cauſas& principia ſanitatis, qui uere eſt ordo reſolutiuus etiam omnino abiecta illa artis medicæ defiitione, ta- men progreſſum ipſum ab ea definitione ad artem nec ordinem per ſe eſ⸗ ſenec ad ullum doctrinæ ordinem redigi arbitror. Philoſophus autem iſte dum ipſum redigit ad reſolutiuum, iam doctrinæ ordinem eſſe conſi- tetur, nec ulla in re diſcrepat a ſententia Galen' quam medici ſequuntur, nam Galenus quoque aſſerit hunc ordinem poſſe appellari reſolutionem, nec tamen ſub reſolutiuo ordine ipſum comprehenderat, ſed ab eo peni- tus diſtinxerat, quia non ignorabat eam eſſe ſolius nominis conuenientiä, proinde ſub eadem ordinis ſpecie uniuocèe dicta eos contineri non poſſe; rectè ergo fecit diſtinguens hunc reſolutiuum ab altero propriè dicto re ſolutiuo, qui eſt a notione finis. Ex his colligimus aliam uarietatem& re pugnantiam in huius clarisſimi uiri dictis, nam qui tres reſolutiui ordinis

Repugnan- tia ĩ dictis aduerſarii.

Quinta ſpe ties ordinis reſolutiui ab aduerſa rio poſita.