Liber Secundus 55
nullam diſciplinam uno, ac ſimplici ordine eſſe traditam, ſed in una parte unum ordinem habere, in alia alium; proinde nulli diſciplinæ aliquem cer tum ordinem attribui poſſe;& alia multa eiuſmodi, quæ nihil docent ſtu- dioſos/ſed ita eorum animos perturbant, ut eos meliorem doctrinam am- plecti,& ueritati adhærere non ſinant. ordo heterogeneis rebus perſimilis eſt, quemadmodum enim totus homo eſt animal, oculus autem hominis per ſe non eſt animal, ſed animalis pars, ita ſi tota ars medica tradita eſt or dine reſolutiuo, non eſt tamen neceſſe ut quælibet pars per ſe ſumpta re- ſolutiuum ordinem habeat; immo ſi primam partem, quæ phyſiologica di citur, ſpectemus, ea uidetur habere potius ordinem compoſitiuum, quum ordiatur ab elementis/ ab his tranſeat ad humores, poſtea ad homogeneas partes tandem ad heterogeneas, nec propterea dicendum eſt artem medi cam eſſe pluribus ordinibus traditam; hoc enim nihil rudius, nihil ineptius
ronuntiari poteſt; ſed omnes illius artis partes reſpectu totius artis ha= heot ordinem reſolutiuum etiam illa, quæ per ſe compoſitiuum habere ui debatur, de elementis enim& humoribus& partibus humani corporis agere eſt agere de fine, proinde eſt initium ordinis reſolutiui: Quemadmo dum igitur uidemus totum hominem eſſe animal, partium autẽ tum nul- lam per ſe animah tum quanlibet animalis eiſe, ita dicamus oportet totam naturalem philoſophiam compoſitiuo ordine traditam eſſe,& in tota ma nifeſte conſpici compoſitiui ordinis naturam, proinde toti nullum alium ordinem attribui poſſe: quanuis enim partium aliqua per ſe eum ordinem habere non uideatur, quælibet tamen pars partem totius ordinis habet- Hoc fundamento conſtituto, aliisq; omnibus, quæ à me antea oſtenſa ſũt, clara eſt ordinis diuiſio in duas ſpecies a me facta, in compoſitiuum,& re ſolutiuum tanquam ordines uniuerſales, quorum altero neceſſe eſt quan- libet rite traditam diſciplinam eſſe diſpoſitam, ita.tamen ut appellatione reſolutiui nullum alium intelligamus, niſi illum, qui communiter ab om- nibus uocatur ordo a notione tinis. hac enim quaſi definitione eum ſecer nit ab aliis duobus Calenus in principio artis medicinalis; quare neutrũ aliorum duorum putauit eſſe à notione finis; ia qua opinione omnes ad u- num ceteri conſenſerunt. Hoc reſolutiuo atque etiam compoſitiuo quòd tota diſciplina tradi posſit ita ut tùm hic, tum ille dici posſit ordo uniuer ſalis nemo negaſſe uidetur. Sed quoniam præter hunc reſolutiuum duos alios immo ctiam plures, aduerſarius excogitauit, hi omnes ſunt ſingilla- tim conſiderandi. Secunda reſolutiui ordinis ſpecies ab eo dicebatur, quã do à toto ad partes progredimur;& hoc exemplo utebatur, ut ſi a toto mundo ad ſimplicia corpora conſidetanda progrederemur ſic enim totũ reſoluer emus in partes, quem ordinem ſimillimum eſſe ait definitiuo, quẽ Calenus poſuit. Sed hunc ſi bene conſideremus, uanum prorſus eſſe com
.


