Liber Secundus 55
ut ſi ipſe(quod ſpero) ſuum à meo tantum diſtare cognouerit, quantum à cælo terra diſtat, æquo animo meam profesſionem ferat, uidens me nul lum eius inuentum mihi unquam attribuiſſe, neque enim ſi uoluiſſem, id facere licuiſſet, neque ſi licuiſſet, optaſſem. Mea quidem opinio non uerbo rum ambagibus inuoluta,& perplexa, ſed ſimplex, facilisq; explicatu eſt, eamq; breuiter expoſui in cap.6. ſecundi lib. de methodis, ita enim res ipſa, ut primum proponitur, loqui uidetur, ut pluribus uerbis ad ſui declaratio Opiuie au nem non indigeat. Id, cuius ego me inuentorem fuiſſe, in dicto loco pro thoris d nu feſſus ſum, non eſt ſolus ipſe per ſe ordinum numerus ſed cum ipſius nume mero ordi- ri ratione, quæ à ſolis differentiis, per quas genus in ſpecies diuiditur,&"umn.- quaæ naturã ſpecierum conſtituunt, ſumenda eſt. ſine hac ratione quiſquis dicat duos tantùm ordines dari, is ordinum numerum non cognoſcit, neq; id, quod dicit, intelligit: nam, ut inquit Ariſtoteles in contex. 39. ſecundi poſteriorum, rem à cauſa pendentem ſine cauſa cognoſcere eſt eam ignorare potius, quam ſcire. Quoniam igitur iam oſtenderam finem omnis ordinis eſſe perfectam in ſuo genere cognitionem eorum quæ in qualibet diſciplina tractantur, finem hunc, in quo tota ordinis natura cõ ſiſtit, in duos diuidendum eſſe dixi ratione ſumpta à duabus diſciplinarum naturis iam à me declaratis in primo lib. de natura logicæ; Quum enim aliæ diſciplinæ cognitionem ſimpliciter quærant,& præterea nihihaliæ ue rò cognitionem non propter ſe, ſed propter operationem,& productionẽ
alicuius externi finis, hinc emanantem duorum ordinum diſtinctionem,&
huius numeri necesſitatem collegi; oportet enim illas quæ ſolam cogni-
tionem quærunt, à primis principiis exordiri, qui eſt ordo compoſitiuus;
illas uerò quæ cognitionem dirigant ad agendum, uel eſticiendum finem
aliquem, qui ab homine liberè operante produci posſit, ab ipſius finis præ
notione auſpicari, qui eſt ordo reſolutiuus. Hæc mea opinio, hoc meum inuentum eſt. Propriam quoque,& à me inuentam profiteri poſſum con futationem ordinis definitiui, quæ in quarto cap. ſecundi libri à me dile 0 to ar ter ſcripta eſt eaq; ſumitur ex ipſiusmet definitiui ordinis natura, quoniã banre o. detinitio diſciplinæ nullum alium, quam proœmii, locum in diſciplina ha dine defini bet; in tranſitu autem à proœmio ad tractationem nullus doctrinæ ordo tiuo. conſtitutus eſt ſed in ſolius tractationis partibus ordinẽ couſi tet. Ex ipſa quoque diſciplinarum tradendarum natura idem oſtenditur,
quum enim duo tantum illa dentur diſciplinarum genera,& alteris ſolus conueniat ordo compoſitiuus, alteris ſolus reſolutiuus, reſtat inutilem,& ſuperuacaneum eſſe omnem alium ordinem, quem aliquis excogitare poſ
ſit. Nunc uideamus quid aduerſarius de ordinum numero derit. Ille Opinio ad-
uidem duos tantum inquit ordines dari, compoſitiuum,& reſolutiuum, uerſarii de
ſed tres modos ſtatuit ordinis reſolutiui ita diuerſos inter ſe,ut nomen tan 3idn nu-
derare opor


